|
114
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni nostri Guaimarii, Et
octabo anno principatus domni guaimarii eius filii, gloriosis principibus, mense Ianuarius,
nona indictione. Memoratorium factum a me iohannes filius quondam miri, Eo quod ante
subscripti idoneis hominibus coniuntus sum cum domnus petrus clericus et abbas cappelle
palatii filius quondam petri clerici ...... et ostedimus per partes singulos brebes, qualiter
iamdudum tradidit mihi ad tenendum et lavorandum et pastenandum una pecia de
terra sua in loco nuceria, ubi ad munticellu dicitur, a suptus ecclesia sancti quirici que
est per ec finis et mensurie: A parte meridie fine via publica, inde passi quadraginta
septem: A parte occidentis fine sua de consortibus suis, inde passi centum sexaginta: A
parte septemtrionis similiter fine illorum, inde passi triginta unum: A parte orientis fine
illius et de eius consortes, et coniungente in ipsa via priore inde centum sexaginta, totum
mensuratum ad iusto passum, ut usque tridecim anni illut totum aberemus factum abellanietum,
sicut meruerit de tantos annos et locus ipse et iam costitutum .... ipsi brebri
continunt preteriit et ipso abellanietum non abuimus surtum secundum testum de ipsi
brebri. Unde cepimus illum postulare una cum aliis vonis hominibus, ut nobis venignitatem
inde facere, quia per legem debemus illius componere ..... solidos costantinos, qui
continet ipsum brebem, et recolligere ipsa sua traditione; qui statim misericordia motus
per colloquium de ipsi vonos homines remisi eidem domni abbati ipsum brebem et ipsa
rebus que continet, ad faciendum quod voluerit, et sublassavit ipsa compositionem et omnem
questionem inde. Et iterum sua volumtate modo tradidit nobis totum et inclitum ipso abellanietum
infra iamdicte finis et mensurie, ut amodo et semper ego et meis eredibus, natos
nascentes, totum illut nostre potestatis teneamus et dominemus, et fovee et omnis
nostre utilitatis iusta rationem ibi faciamus, et alipergum vel casa ibi amodo faciamus,
et homines ibidem ad residendum et ad lavorandum mittamus. Et ipso aliut qui est a foras
115
ipsa mensuria in parte septemtrionis usque obsida de predicta obsida sancti quirici
…………… nostre potestatis teneamus et dominemus nos et homines, quod ibidem
ad lavorandum miserimus, et fovee et omnis nostre utilitatis iusta rationem ………..
qui iam diximus, ubi est centum sexaginta passi amodo et omni tempore, ut iam diximus,
cultemus et operemus inde centum quadraginta passi: tamen totum illut cludamus
amodo, et clusum illut abeamus, et, ubi meruerit, abellane infra illut ibi pastenemus et
surgamus, et totum illut lavoremus, et surgamus, et studiamus, sicut meruerit, vonum
abellanietum, ut semper in melius proficiad et non disperead, et per annum vonum paread
aratum et lavoratum et cultatum, et unde meruerit clusum ipsi viginti alii passi qui
sunt de ipsa mensuria, in simul teneamus illut cum ipso aliut qui diximus usque iamdicta
obsida et in ipsi viginti passi infra ipse abellane que ibi sunt; similiter abellane,
ubi meruerit, plantemus tempore apto, sicut meruerit, et ubi parutus sit, ut per tres vices
abellane plantemus et studiemus vonum et non prendemus, non siamus inde eis culpavilis,
set tantummodo de totum infra suprascripta mensuria per annos ……….. ipso
abellanietum colligendi faciamus ipsum domnus abbas et eius eredes scire, ut ibi dirigad
missum suum, qui stet ibi, usque per annum tote ipse abellane collexerimus, si voluerit
ille, et usque dum ibidem steterit ille ipsum suum missum notriad, qualiter voluerit, et
nos, ut diximus, ipse abellane colligamus et seckemus ibidem intus ipsa rebus in ipsum
alipergum vel casa que ibi facimus, et abemus, et quante abellane inde colligimus, per
medietatem ille ibique dividamus: missum eius medietatem, et nos medietatem. Illut a
foras ipsa mensuria que diximus, similiter illut lavoremus et ad lavorandum demus, qualiter
potuerimus, et quitquit frugium inde exierit per annum quercie vel alio frugium,
nos illut colligamus et residiemus et per medietatem illut ibidem ad missum eius demus,
medietatem nobis eos abeamus; et si quit per annum in suprascripta ipsa sua traditione,
sive in ipsum abellanietum, sive in ipso alius seminamus, demus inde ibique ad missum
eius terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, missum eius qui diximus, donec
per annum pro ipse abellane recipiendum, vel pro ipso alium frugium tollendum, vel pro
ipso terraticum ibidem steterit, nos eum notriamus secundum nostram possivilitatem. Unde
per combenientiam guadia mihi ipsum domnus abbas dedit et mediatorem mihi posuit grimoaldus
comes filius quondam amizi; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti solidorum
Constantini. Tantum de illut da ipsi centum quadraginta passi, qui diximus in ipsa
116
pars septemtrionis usque ipsa obsida sancti quirici, quale tempore venerit homo qui illut
comprendere ab eius parte boluerit, potestatem abead illut dare ad lavorandum, qualiter
voluerit sine nostra contrarietatem. Et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius qui interfui.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi
+ Ego iaquintus notarius me subscripsi.
| |