|
85
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri Guaimari, Et sebtimo
anno principatus domni Guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense ianuarius, octaba
indictione. Ideoque ego lando filius quondam landoni, eo quod ante subscripti testes,
sicut mihi congruum est, mea etenim volumtate per anc cartulam pro amore omnipotentis
86
deo et salutis anime mee et pro amore de supradicto landone genitori meo et rigande
genitricem meam et pro amore Aldane, que fuit uxor mea, et de gemma que fuit posteriore
similiter uxor mea, et omnibus parentibus meis et filiis offero in ecclesia mea vocabulum
sancti martini situs in firmitatibus nucerie, in quo iohannes presbiter regimen tenere
videtur, de rebus mea una pecia de terra cum arbustis vitatis, quod abeo in eodem locum
nucerie et in locum, ubi dicitur ducano, qui est per as fines et mensuras. A pars orientis
fine de consortibus meis, et inde abet latitudinem passi viginti duo et uno gubito; et
a sebtemtrionis fine de eredes radelpoti, sunt inde per longitudo passi triginta: et a pars
occidentis fine via pubplica, que badit ad sanctum maurum, ed inde sunt per ipsa via
passi viginti quinque: et a meridie similiter fine de ipsi consortibus meis, et inde sunt
passi triginta unum, totum ad iusto passum omini mensuratum. Ista pecia de terra cum
arbustis vitatis per ipse iamdicte finis et mensurie cum omnia intro se abentibus omnibusque
suis pertinentiis, et cum vice de ipsa via, ego supradictus lando pro christi et
misericordia et salvationis anime mee et de ipsis nostris patribus et parentibus et uxoribus,
illut in iamdicta ecclesia sancti martini nostraque pertinentem ipsa pecia offerui,
Ad securiter et firmiter amodo et semper pars ipsius ecclesie eiusque rectores illut abendum,
dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod voluerint, absque omni
contrarietate de nostris filiis et eredes: tantum non abeant potestate rectores ipsius ecclesie,
nec quicumque omo vel parte, illut de ipsa ecclesia substraere per qualecumque modum,
Set semper omni tempore in iamdicta ecclesia securiter permaneat; et si aliquando
tempore rectores ipsius ecclesie, vel pars archiepiscopii illut ipsa pecia de ipsa ecclesia
substraere voluerint, vel quicumque omo, inclitum redeant ad potestatem de meis eredibus.
De qua ego supradictus lando obligo me et meis filios et eredes amodo et semper omni
tempore antistandum et defensandum in ipsa prefata ecclesia et ad eius rectores inclita
ipsa mea offertione da omnes omines omnique partibus. Et Si taliter illut ibidem non defensaverimus,
aud si nos nostrisque eredibus per qualecumque rationem quesierimus illut
de potestate predicte ecclesie tollere aud contrare, vel si quodcumque causationes inde
preposuerimus, componere obligamus nos et nostris filios et eredes ad ipsa pars predicte
ecclesie et ad eiusque rectores, vel cui cartula ista pro vice ipsius ecclesie in manum paruerit,
quinquaginta auri solidos constantinos, et per invitis ad pars iamdicte ecclesie omni
tempore adimpleamus per iamdictam rationem. Et taliter scribere rogavimus te petrus clericus
et notarius, acto uius nucerie.
+ Ego iohannes presbiter
+ Ego urso presbiter.
| |