Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A1 » Pag 145 - 146

6.A1
145
146

145
+ IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS KAROLUS
DIVINA
FAVENTE CLEMENTIA REX: SI FIDELIUM NOSTRORUM PETITIONIBUS
PIO AFFECTU CONSULIMUS MOREM PRAEDECESSORUM
NOSTRORUM SEQUIMUR ET EOS ALACRIORES IN NOSTRUM REDDIMUS SERVITIUM:
Igitur omnium fidelium nostrorum sanctae dei ecclesiae tam presentium
scilicet et futurorum comperiat sollertia quia uiuhbodus vir venerabilis
sanctae parmensis ecclesiae episcopus optulit obtutibus nostris duo precepta
in uno quidem continebatur inter cetera qualiter divae memoriae Karlomannus
rex germanus noster concesserat et perdonaverat eidem uiuhbodi venerabili
episcopo curtem unam sitam in comitatu mutinensi loco qui dicitur
zena cum omnibus rebus et familiis ad eam pertinentibus vel aspicientibus in
alio quoque praeceptum legebatur inter reliqua. quatinus idem frater noster
corroboraverat et confirmaverat capellam in honore sancti cesarii dedicatam
cum omnibus adiacentiis et pertinentiis suis secundum firmitates quas
deauteram quondam comite in teuderico vasallo suo et de eodem teuderico in
ipso uiuhbodo episcopo advenerat. super quibus rebus superius scriptis petiit
nostram excellentiam idem uiuhbodus ut morem praedecessorum nostrorum
sequentes ipsam curtem et capellam nostro denuo corroboraremur edicto. Cuius
petitionibus aures nostrae clementiae accomodantes iussimus eidem venerabili
episcopo uiuhbodo fideli nostro hoc nostrum conscribi praeceptum. per quod
corroboramus et in perpetuum concedimus praefato uiuhbodo eiusque. nepoti
ammelrico praedictam curtem quae dicitur zena cum omnibus iacentiis et pertinentiis
suis mobilibus et immobilibus seu et capellam superius nominatam in
honore sancti cesarii constructam cum omnibus pertinentiis et adiacentiis
suis secundum quod in ipsa praecepta continent et una cum ipsis praeceptis
ut habeat teneat possideat et faciat quicquid decreverit tam ipsi quam et
146
quibus ipsi dederit ex nostra plenissima largietate. Praecipientes ergo
praecipimus et interdicentes interdicimus ut nullus dux comes vel ulla
omnino tam magna quam parva persona contra hoc nostrae confirmationis
vel concessionis praeceptum ireminui vel quoquo modo violare praesumat.
sed liceat eidem uiuhbodi et ammelrico vel cui ipsi dederit nostris
et futuris temporibus suprascriptas res quiete semper habere et detinere
absque ullis contradictione. Si quis vero quod minime credimus hanc
nostram confirmationem vel concessionem inrumpere ex parte vel in toto
temptaverit sciat se compositurum triginta libras auri purissimi medietatem
palatio nostro et medietatem ipsi uiuhbodi vel cui ipse dederit quibus
violentia inlata fuerit. et ut haec nostra confirmatio vel concessio verius
certiusque ab omnibus credatur et diligentius observetur manu propria
subter firmavimus et anulo nostro sigillari iussimus.
SIGNUM + DOMINI KAROLI SERENISSIMI REGIS
INQUIRINUS NOTARIUS AD VICEM LUITUUARDI ARCHICANCELLARII RECOGNOVIT.
Data VII die Iunii Anno incarnationis domini DCCCLXXX indictione
XIII. Anno vero regni serenissimi regis KAROLI. in frantia IIII. in
italia. I. in dei nomine feliciter AMEN.
Torna all'inizio