|
200
+ In nomine Domini. Anno tricesimo sexto principatus domni Paldolfi
gloriosus princeps et nono anno principatus domni Landolfi filii eius, mense nobenber,
quintadecima indictione. Memoratorium factu a me Maraldus, filio
Gaugi de oc quod ante presentia Mari iudicis coniunxit me ad legem cum
Machenolfus et Ademari germanis fili Ademari, ad fine inter nos faciendum
de illam vero rebus mea, quod abeo in loco Sommontem qui est vinea et terra
202
et castanietum et aliis arboribus intro se abente, qui est per ec finis et mensuras:
de subtana parte fine rebus monasterii Sancti Modesti, sicut limite decerni,
sunt passos centum triginta octo; de alia parte fine medio ribo et relinquemte
aliquamtulum ipso ribo et ascendentem per medio valloncello usque in alio
ribotello, ex ea parte sunt passos centum septuaginta duo; de alia parte fine
medio ipso ribiatello et relinquente ipso ribiatello, sicut bia puplica decernit
et vadit usque in bia antica, ex ea parte sunt passos ducentos viginti et sex;
de quarta parte fine ipsa via antica et desendente usque in fine Sancti Modesti
prioras fines, ex ea parte sunt passos triginta et sex, ad passo iusto mensuratum.
Unde ipsi predicti Machenolfus et Ademari disserad ut ipsa rebus
infra supradictas finis et mensuras eorum esset, et unde ego dixit ut mea exet
et abeo exinde autori Iaquintus diaconus et Iohannes germani, filii Iaquinti
archidiaconi autori mei, qui ipsam rebus infra supradictas finis et mensuras
michi venditam abuerunt; sicut in omnibus una mea inde continet cartula,
quod aput me firmatam reteneor. Ideo coniuntu sum a te supradicto iudice
super eadem rebus ad finem inde faciendum, et continuo ibique presens secundum
legem et consuetudo ipse supradictus Iaquintus diaconus autorem meum
ego eorum illut in manum emisit, et ipsi supradicti Machenolfus et Ademari
iusta legem illut a me in manum receperunt ibique presens ante supradictum
iudicem ipsi predicti Machenolfus et Ademari una cum predicto Iaquintus
diacono autorem meum inter se sunt guadiati, tinore quidem ut ipse supradictus
Iaquintus diaconus plicare se super illam rebus cum suam rationem
et ipsi predicti Machenolfus et Ademari cum suam rationem, et sicut
lex et eratio inter ipsi decusserit sic exinde inter se finem faciad, et
inter se exinde mediatori posuerunt ex iuxione supradicti iudici. Ego Amatus
archisubdiaconus et notarius oc brebe scripsi ex iuxione supradicti iudici
in Abellino.
+ Ego qui supra Mari.
| |