|
207
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius
filio gloriosi principibus, mense september tertiadecima indictione. ante nos ademari et petrus
iudicibus coniunti sunt guaimarius et guaiferius germani filii quondam guaiferi comitis et guido
filius guaimari comitis, ad faciendum inter se finem de rebus illa de locum lirino et tusciano,
quod ipsius guaiferi genitor de supradicti germani datum fuit, et ipse guido dixit in eadem rebus
sortionem abere deberet et rationem inde aberet, et per nos inter eis iudicatum fuit per
partes plicandum se cum suis rationibus et iusta legem inter se inde finem facerent; modo autem,
ut diximus, propterea sunt coniunti et per ipsi germani ostense sunt exinde quadtuor
scriptionibus. ipse guido manifestabit nullam rationem inde abere, set tantum dicebat sortionem
aberet debebant in supradicta rebus: nos autem fecimus tote ipse scriptionibus per ordine relegere.
una ex ille continet: in nomine domini quadragesimo secundo anno principatus domni
nostri gisolfi gloriosi principis, et primo anno principatus domne gemme gloriose principise
uxoris eius, et domni paldolfi optato filio eorum, mense december tertia indictione. nos superius
208
dictus gisolfus domini gratia principe filius vone recordationis domni guaimarii olim principis,
quam ego supradicta gemma domini gratia principissa uxor supradicti domni gisolfi excellentissimi
principis, clarefacimus, quoniam mihi supradicti gisolfi e xuccessione a pars supradicti
domni guaimarii gloriosi principis genitor meus pertinentes est mihi abere terra cum binea et
cannietis uno teniente ulter flubium lirinum in plaiu de monte qui dicitur betranu propinquo
anc cibitatem, et congruum est nobis viri et uxori illut donare guaiferii dilecto nepoti nostro
filius quondam guaimarii comitis. tamen ego supradicta gemma domini gratia principissa per
consensum et volumtate supradicti domni gisolfi gloriosi principis viri mei, in cuius mundium
me subiacere palamfacio, nos autem suprascripti vir et uxor, sicut nobis congruum est, unanimiter
parique consensu per hanc cartulam donabimus, adque ad semper abendum confirmabimus
tibi iamdicti guaiferi cuncta et inclita terra cum binea deserta et cannieta uno teniente per as
finis et mensurie: a par meridie fine petri castaldi, qui cristalus vocat, et azzoni nepoti eius,
quem nos supradicto cristalli et a genitori ipsius azzoni per vicaria datum abuimus, et exiente
in terra cum cannietum tuaque guaiferi, et per ipsa fine tua pergente et coniungente in bia
comvenzaria, qui deducit intro ista curte, sicut per tota ista fine limite discernit, et per ista fine
sunt passi nonaginta duo: a pars orientis fine ipsa bia comvenzaria et fine episcopio salernitano,
et per ipsa fine de ipso episcopio ascendente per plaio de ipsum monte et coniungente ad fine
nostra, sicut per ista fine limite discernit, et sunt per tota ista fine passi centum sidecim: a pars
septemtrionis fine nostra, et per ipsa fine nostra pergente et coniungente ad fine de heredes
petri comitis filii guaiferii, sicut per tota ista fine limite discernit, est per ista fine passi octoaginta
ses: a partibus occidentis fine de heredes ipsius petri, et descendente per fine tuaque
guaiferii et coniungente in suprascripta priore fines, sicut per tota ista fine limite et sabuci discernit,
et per tota ista fine passi centum quadraginta unum, totum mensuratum ad iusto passum
homini. ec vero res per suprascripte finis cum omnia intra se abentibus omnibusque suis
pertinentiis et cum bice de bia sua trasactibus nomine et a funditus illut tibi iamdicto guaiferi
donabimus, unde nullam aut cuiquam hominibus vel in quabis partibus exinde restitit aut dicimus
remanere sortionem; set, sicut dictum est, inclitum illut tibi donabimus ad securiter ac
firmiter amodo et semper vos vestrisque heredibus illut abendum, dominandum, possidendum,
omnia exinde faciendum quod volueritis, absque omni nostra nostrorumque heredibus contrarietate
vel requisitione aut cuiquam hominibus. unde pro oc donum firmandum . . .
launegilt a vos communiter exinde recepimus mantellum unum: finitoque launegilt ipsum
aput nos ea ratione, per vona comvenientia obligamus nos qui supra gisolfus et gemma
domini gratia principis et nostris eredibus amodo et semper suprascripta nostra donatione,
ut supradictum est, vobis vestrisque heredibus antistemus et defensemus da illi hominibus et
209
a partibus, cui per nos illut vel exinde datum aut obligatum paruerit, vel qui pro nostris
partibus vobis exinde emiserit quodcumque causationes. si autem, sicut dictum est, taliter
illut vobis non defensaberimus, aut si nos nostrisque eredibus quomodocumque per qualecumque
ratione quesierimus illut vel exinde vobis vestrisque eredibus tollere aut contrare, vel
aliquas causationes vobis exinde preposuerimus, tuc primum omnium questio et causatio nostra
modis omnibus sit exinde tacita et bacua, et ad compositione siamus nos nostrisque eredibus
obligati ad componendum vobis vestrisque eredibus centum solidos constantinos, et, sicut
dictum est, per inbitis illut vobis defensemus; de alii vero hominibus licentiam et potestatem
abeatis, cum quale monimen et rationem inde abere potueritis, bice nostra in omnibus inde
causare et finem facere, et eos vobis defensare. et tibi totoni notario scribere precepimus. actum
sacro nostro palatio. ego sichenolfus. ego petrus. ego adelferi me subscripsi. ego madelfreda.
alia: in nomine domini quadragesimo secundo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi
principis, mense iunius secunda indictione. ego superius dictus gisolfus dibina protegente clementia
princeps, sicut mihi congruum est, pro mangna fidelitate et optimo serbitio, quod
tu guaimari filius guaiferi et guaiferi filius guaimari nepotes mei mihi fecistis, propterea per
anc cartulam dono adque ad semper abendum concedo et confirmo vobis aliquantum de rebus
nostra, quam abemus ulter flubio tusciano per as fines: ab orientis fine sicut decurrit aqua,
que dicitur pedocclosa: ab occidente fine bia que descendit ad mare: a septemtrionalis namque
fine bia que venit a ponte predicti fluminis, ubi residentes fuit quidam strati serbum
noster et quomo trabersat predicta pedoclosa: a meridie vero fine bia, que badit circa mare.
ec vero rebus per supradicte fina totum et integra cum bice de biis suis et cum omnia
infra se abentibus et suis pertinentiis trasactibus et a funditus illut vobis nominatis guaimari
et guaiferi donabi, unde nullam mihi aut uxori mee, vel cuiquam hominibus, aut in
quabis partibus exinde restitit aut dicimus remanere sortiones, set inclitum, qualiter superius
dictum est, vobis concessimus et confirmabimus ad securiter et firmiter post meum obbitum vos
et vestris eredibus inclitum illut abendum, possidendum, dominandum, et omnia exinde faciendum
quod volueritis, absque omni contrarietate vel requisitione de meis heredibus, seu de partibus
uxoris mee aut cuiuscumque hominibus. unde pro confirmandam et stabiliscendam ac mea
donatione super ipsam optimam vestram fldelitatem, et maxima serbitia, iusta legem launegilt a
vos exinde recepimus maniciones pario unum. finitoque nostra donatione per subsceptum launegilt,
210
ea quidem ratione obligo me ego superius dictus gisolfus domini misericordia princeps et
meos heredes, omni tempore antistandum et defensandum vobis supra nominatis guaimari et
guaiferi nepotibus nostris quam et ad vestris eredibus inclita supradicta nostra donatione, qualiter
superius dictum est, a partibus uxoris mee et ab omnibus ominibus omnique partibus. et si
taliter, ut superius dictum est. illut vobis non defensaberimus, vel si nos ipsis forsitans per quabis
modis aut ingenium illud vel exinde vobis tollere aut contrare seu remobere quesierimus, ante
omnia questio et causatio nostra modis omnibus sit exinde tacita et bacua, et centum auri solidos
constantinianos vobis vestrisque heredibus ego et meos heredes componere promictimus et obligamus,
et per inbitis illut vobis defensemus et adimpleamus omnia, qualiter superius legitur.
quocumque enim tempore vos supra nominati guaimarius et guaiferius, aut eredes vestri volueritis
per vos ipsis exinde auctores et defensores, potestatem vobis dedimus et licentiam nostra
bice cum omnis monimen et rationes que exinde habere potueritis, in omnibus inde agere et perficere,
quomodo aut qualiter volueritis et per vos ipsis inde exet auctores et defensores; oc tantum,
ut diebus vite mee qui supra gisolfi frugium ex ipsa rebus ad meam manead potestatem,
et post meum obitum integram omnia, quomodo et qualiter superius legitur, ad vestra vestrorumque
heredum manead potestate, ut superius dictum est. et tali ordine tibi alderisi notario scribere
precepimus in sacro nostro palatio. ego alfanus. ego petrus. ego grimoaldus. alia: in nomine
domini septimo anno principatus domni nostri paldolfi gloriosi principis, mense magius nona
indictione. ego superius dictus paldolfus domini gratia princeps filius vone memorie domni paldolfi
gloriosi principis declaro, quoniam ante os annos domnus gisolfus et domna gemma qui
fuerunt vir et uxor, gloriosi principes adfiliaberunt me sibi in filio et tandem donaberunt et confirmaberunt
mihi per firmam scriptionem que aput me retineo, omnes res suas in illo ordine, sicut
eadem scriptio est continentem, que ante subscriptos notarios et testes hostedi. nunc quidem
congruum michi est de rebus ipsis quos mihi ab ipsis domnus gisolfus et domna gemma pertinet,
donare exinde guaimario comiti filio imperatorii, et guaiferio comiti et thesaurario filio
quondam guaimarii; et palamfacio ego mulier nomine gaitelgrima domini misericordia principissa
uxor istius domni paldolfi gloriosi principis, quoniam alio die nostre copulationis traditum
est mihi ab isto viro meo quartam partem ex omnibus rebus eius per meum scriptum morgincahp,
et congruum est mihi eandem donatione per consensum et volumtatem predicti viri mei, in cuius
mundium me subiacere palamfacio, et una cum illum perficere; hidcirco ego superius nominatus
paldolfus domini gratia princeps et ego mulier nomine gaitelgrima domini gratia principissa
211
unianimiter parique consensum vone nostre volumtatis per anc cartulam nos iamdicti vir et
uxor donamus adque ad semper abendum confirmamus vobis iamdictorum guaimario et guaiferio
dilectis parentibus nostris de rebus nostra de tusciano ulter ipso flubio quas nobis ab ipsis
domnus gisolfus et domna gemma, ut diximus, per as fines et mensuria: a meridie fine bia
puplica, que pergit super litorem maris: ab occidente fine alia bia, que ascendit a mare ab ipsa
sala nostra: de super a septemtrionem fine alia bia: a pars orientis fine ipsa pedoclosa et qualiter
descendit et coniungit in suprascripta priore bia; et mensurare illut fecimus da ipsa bia da
mare et usque ad ipsa bia, que est a septemtrionis mensuratum per ipsa bia que est a parte
occidentis, et qualiter badit et revolbit ipsa bia et sunt passi mille quadingentos, et ipse passus
abuit pedes quinque et medium, et ipsum pedem talem fuit, quantum ista cartula est in capite
lata. ec vero predicta res per iamdictas fines et mensurias cum omnibus infra se abentibus
omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bia sua trasactibus nomine et a fundito eos vobis
iamdictorum guaimario et guaiferio donabimus; unde nullam nobis aut cuiquam hominibus,
vel in quabis partibus exinde restitit aut diximus remanere sortionem, set, sicut diximus, inclitum
eos tibi donabimus ad securiter ac firmiter amodo et semper vos vestrisque heredibus illut
abendum, dominandum, possidendum et omnia inde faciendum quod volueritis, absque omni
nostra nostrorumque heredibus contrarietate vel requisitione. unde pro confirmandam et stabiliscendam
ac nostra donatione, secundum legem recepimus a vos nominatis guaimario et guaiferio
launegilt pannum sericum unum: finitoque launegilt ipsum aput nos ea ratione, per vona
comvenientia obligamus nos vir et uxor et nostris filiis et heredes amodo et semper predicta
nostra donatione, ut diximus, vobis vestrisque heredibus antistemus et defensemus da omnis
homines, cui vel ubi per nos illut vel exinde datum, aut obligatum, seu tingnatum, vel manifestatum
paruerit, et qui pro nostris partibus vobis vestrisque heredibus exinde emiserint qualescumque
causationes. si autem, sicut dictum est, taliter eos vobis non defensaberimus, aut si nos
nostrisque filiis et heredes quomodocumque per qualecumque ratione quesierimus illut vel exinde
vobis vestrisque heredibus tollere, aut contrare seu remobere, vel aliquas causationes vobis inde
preposuerimus; tuc primum omnium questio et causatio nostra modis omnibus sit exinde tacita
et bacua, et ad compositiones siamus nos nostrisque heredibus obligati ad componendum vobis
vestrisque eredibus mille auri solidos constantinos, et, sicut dictum est, per inbitis illut vobis
defensemus: de aliis vero hominibus non queratis nos inde auctores abere, set vice nostra potestatem
abeatis, cum quale monimen et rationem inde abere potueritis, in omnibus inde causare
et finem facere et eos vobis defensare. et tibi totoni notario scribere iussimus in sacro nostro
palatio. ego iohannes comes. ego maio. alia scriptio: in nomine domini septimo anno principatus
domni paldolfi glorioso principe, mense iunius nona indictione. ante nos gaido et ademarius
212
iudices coniunti sunt domnus iohannes venerabili pontifes sancte sedis salernitane, et una cum
illum adexet petrus iudex advocatorem ipsius episcopii et guaimarius comes filius quondam
guaiferi, qui imperatus vocabat, et guaiferius comes filius quondam guaimari, propter rebus de
tussciano ulter flubium tuscianum, unde iam ante os dies ipsi commitibus cum ipsum domnus
episcopus causaberunt, ut hominibus ipsius episcopii malo hordine introissent in rebus illorum
de finibus tusciano per as fines: av oriente, sicut decurrit aqua que dicitur pedoclosa: av occidente
fine bia que descendit a mare: a septemtrionale fine alia bia, qui venit a ponte predicti
fluminis, ubi reseduit strati qui fuit serbum vone memorie domni gisolfi, et quomodo trabersat
predicta pedoclosa: a meridie vero fine bia, qui badit circa mare, et fobee ibi fecissent, et
frudium inde tulisset et rebus ipsa illorum contrasset. ipse domnus episcopus dixerat, ut rebus
ipsa sui episcopii essent et rationem inde abere: ipsi comitibus similiter dixerant, ut de rebus
ipsa per ipse finis rationem aberent, quomodo illorum essent pertinentes; et ipse petrus iudex
pro bice ipsius episcopii cum ipsis commitibus guadiati fuerunt, ut ipse petrus iudex plicaret
rationem, quod pars ipsius episcopii exinde abet, et ipsi comitibus plicaret similiter suam
rationem, et secundum legem de rebus ipsa per ipsas fines inter se finem facerent. modo
quidem ipse domnus episcopus et ipso suo advocatorem, et ipsi comitibus, sicut dictum est,
ante nos sunt coniunti de rebus ipsa finem faciendum; et statim per ipsum domnus episcopus
et predicto suo advocatorem hostensa est una cartula, et per ipsi comites ostensa est alia
cartula. ipsa cartula, quam ipse domnus episcopus cum ipso suum advocatorem hostedit, continebat:
anno quadragesimo quinto principatus domni gisolfi principis, et quarto anno principatus
domne gemme uxori eius et supradicti domni paldolfi principis optato filio eorum,
mense nobember sexta indictione. ipsi supradicti domnus gisolfus et domna gemma offeruerant
iamdicto episcopio terris et casis frabite et lingnitie de intus hanc cibitate subtus porta rotense
per finis et medietatem rebus illorum de dulicaria: simulque et offeruerant in iamdicto
episcopio de rebus sua da flubio ipso tusciano usque ad aqua de laneum per as fines: a
partibus occidentis fine ipso flubio tusciano: a meridie fine mare: ab oriente fine aqua de ipso
laneo: a partibus septemtrionalis fine ipsius domne gemme, quod ei datum fuit per cartulam da
adenolfus castaldus, qui riso vocatur, filio landenolfi comiti, et coniungente in ipso flubio
tusciano. infra ipse finis nomnatibe sale et cassis frabitis et terris cum vineis et omnia quantum
quantoque infra ipse finis quomodocumque per qualecumque ratione eorum fuit pertinentes
abere, et erat aut fuerit, cum omnia intro se abentibus, et suis pertinentiis et cum bice de biis
suis in ipso episcopio offeruerant; et cetera in eadem cartula continebat: scripta cartula ipsa
per petrus notarius. ipsa cartula, quam ipsi comitibus hostederunt, continebat: quadragesimo
secundo anno principatus exdicti domni gisolfi principis, mense iunius, secunda indictio.
213
ipse supradictus domnus gisolfus donaberat ipsorum guaimarii et guaiferii de rebus, quas
abuerat ulter ipso flubio tusciano per ec finis: ab oriente fino, sicut decurrit ipsa aqua de ipsa
pedoclosa: ab occiduo quoque fine ipsa bia, qui descendit ad mare: a septemtrionalis fine ipsa
bia, qui venit da ipso ponte predicti fluminis, ubi ipse strati residentes fuit, et quomodo trabersat
ipsa pedoclosa: a meridie fine ipsa bia, qui badit circa mare. per iste finis inclitum illut eorum
donaberat cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis et cum bice de biis suis, et secundum
legem receperat exinde ab illis maniciones pario unum launegilt. scripta cartula ipsa per alderisi
notario, rovorata sufficienter. cum autem ambo supradicte cartule relecte fuerunt, interrogabimus
ipsum domnus episcopum et predictum advocator, ut si per alia munimen et rationem
pars sui episcopii abere voluerit infra ipse finis, que ipsa cartula ipsorum comitum continet,
ostenderet illam nobis; illis autem manifestaberunt, ut per nulla munimen et rationem rebus
ipsa per ipse finis abere voleret preter per ipsa cartula offertionis, que superius ostedit. nos
qui supra iudicibus angnoscente quod ipsa cartula, quam ipsi comitibus ostederunt, anteriore
esset de ipsa offertione, ideo iusta legem iudicabimus, ut amodo et in perpetuum ipsi guaimarius
et guaiferius et illorum eredes rebus ipsa per ipse finis, que ipsa illorum cartula
continet, securiter et firmiter eos aberent et possidere, et facere inde omnia, quod voluerint
absque omni cuiuslibet contrarietate vel requisitione; et pro parte ipsorum comitum oc scribere
fecimus te totonem notarium, qui interfuisti. ego qui supra gaido iudex. ego qui supra
ademari iudex. cum autem tota supradicta monimina fuit relecta, interrogabimus ipsum guido,
si aberet aliqua rationem de supradicta rebus, que supradicte scriptionibus continunt, qualiter
fuisset guaimarii genitori eius abio de ipsi germani, hostendere illa, aut, si secundum lex
potuerit firmare per homines, qualiter in rebus ipsa sortionem abere deberet: ipse guido dixit
nullam rationem inde abere, neque per testimonia aliquit inde firmare potere, et nullum modum
de rebus ipsa causare aut contendere potere, et ipsorum germani guaimari et guaiferi legibus
exet pertinentes supradicta rebus per supradicta monimina, quam hostederunt. nos que supra
iudices, dum taliter ipsum guido manifestante audibimus, ideo iusta legem iudicabimus, ut
amodo et semper ipsi germani et illorum eredes rebus ipsa securiter aberent, faciendum quod
voluerit absque omni contrarietate vel requisitionem ipsius guidoni et de eius heredes. et taliter
pro parte ipsorum germani scribere fecimus te petrus notarius qui interfuisti.
+ ego qui supra petrus iudex
+ ego adenolfus
+ ego guaiferius
+ ego petrus
+ ego ademari notarius me subscripsi
+ ego petrus me subscripsi.
| |