Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.871 » Pag 2 - 3

6.871
2
3

2
+ In nomine domini decimosexto anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe,
filii quondam domni guaimari principis, mense aprelis, secunda indictione. Ideoque
ego mansu de paternum filius quondam lioprandi, Sicut mihi congruum est, mea volunctatem
per hanc Cartulam ante subscripti testes venumdedi atque at semper abendum
confirmo tibi iohanni presbitero filio idem iohanni presbiteri parentes et consortes meos
tota et inclita una pecia de terra cum quertietum sursum in monte a supradicto locum
paternum, ubi maimanu dicitur, per as fines et mensuras: de pede a parte occidentis fine
nostraque iohanni presbiteri et de consortes nostri, inde sunt passi decem et nobe; a septemtrione
fine de consortes nostri, inde sunt passi quadraginta hocto: de super similiter
fine de consortes nostri, inde sunt passi quindecim, descendentem a pars meridie usque
priora fine, inde sunt passi quinquaginta quadtuor, totum mensuratum ad iusto passum
ominis: predicta pecia de terra per iamdicte finis et mensurie tota et inclita cum omnia
infra se abentibus et suis pertinentiis, et cum vice de via sua, illut tivi predicto iohanni
presbiteri venumdedit, at securiter et firmiter amodo et semper tu predictus iohannes presbiter
et tuis eredibus illut abendum, et faciendum inde omnia quod volueritis, absque
omni contrarietate mea et de meis eredibus. Et pro confirmandam et staviliscendam hanc
suprascripta mea vindictione nunc a presentis subscepit ego a te statutum pretium, i sunt
3
aurei tari quinque et medium in omnis deliberatione, sicut inter nos conbenit: finitoque
pretium ipsum aput nos ea ratione, ego supradictus mansus per convenientia guadia tibi
predicti iohanni presbiteri dedit, et mediatorem tibi posuit landus de predicto locum
filius quondam iohanni amati; et per ipsa guadia obligo me et meis eredibus amodo et
semper defensandum tibi tuique eredibus toma et inclita suprascripta mea vindictione da
illis ominibus et partibus, cui per me illut datum aut obligatum, vel per qualecumque ratione
alienatum paruerit, vel qui pro nostris partibus et datum inde vobis vestrisque eredibus
emiserint aut preposuerint quodcumque causationes. De alii vero hominibus et partibus
etc. Statuta mulcta decem auri solidarum Constantini. Et taliter scribere rogavimus
te petrus presbiter et notarius. Actum aput—monte.
+ Ego mirandus
+ Ego ioannes.
Torna all'inizio