|
135
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosus princeps,
mense nobember, undecima indictione. Memoratorium factu a nobis maghenolfus presbiter
filius granati, et petrus diaconus filius iohanni, eo quod ante presentia domni maioni venerabili
abbati ecclesia sancti maximi situm intus salernitanam cibitatem, et ibidem essent
subscripti testes, per demandatione ipsius domni abbati pro pars ipsius ecclesie ad
tenendum et laborandum et pastenandum tradidimus maranci presbiter filius petri de rebus
pertinentem ipsius ecclesie, qui sunt pecie tres quod nos in beneficium retinemus a
pars ipsius ecclesie; una est cum arbusto, et ipsa halia fuit abellanietum, et ipsa halia est
castanietum. Ipsa pecia, qui est terra cum arbusto bitatum, per ec finis et mensuria: a
septemtrionis fine bia hantica, inde passi biginti: a parte occidentis fine rebus ipsius ecclesie,
inde passi triginta et inde termini discernit: a pars meridie fine plaiu ipsius ecclesie,
inde passi triginta duo: ab oriente sicut limite discernit, inde passi sidecim, et
rebolbente per limite erga ipsa bia qui pergit ad fontana passi undecim, et rebolbente in
pars septemtrionis per termini passi biginti, et rebolbente in occidente per termini passi
quinque, et rebolbente in pars septemtrionis per termini et coniungente in priore fine
passi biginti; tamen memoramus, quia tota ipsa rebus que nos ei tradidimus, est in locum
muntoru finibus salernitane. Ipsa halia pecia qui fuit abellanientum, est infra ec finis
et mensurie: a meridie fine bia, inde passi tridecim et medium: a pars orientis fine ipsius
ecclesie, inde passi sexaginta: a septemtrionis fine ipsius ecclesie, inde passi biginti septem:
ab occidente fine ipsius ecclesie, inde passi sexaginta duo. Ipsa halia pecia qui est
castanietum, a pars orientis fine ipsius ecclesie, inde passi biginti septem: a septemtrionis
fine ripa de ribus qui dicitur siccu, rectum mensuratum erga ipsa ripa passi quadraginta
quatuor: ab occidente fine ipsius ecclesie, inde passi biginti duo: a meridie fine
ipsius ecclesie passi quadraginta quatuor: tota supradicta mensuria mensurata fuit ad iusto
passum ominum, in tali ordine nos illut ei tradidimus, ut amodo et semper ille et eius
eredes inclita supradicta tradictio sue potestatis tenere et dominare, et fobee et omnis illorum
utilitatis iusta ratione ibidem facere, et ipso arbustu, qui modo ibidem est, per omnis
annum illum propaginare, potare, et, ubi meruerit, arbores et biti ibidem plantare, et
sic illum per omnis annum laborare de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, ut
136
bene paread laboratum et cultatum; et ipsa pecia qui fuit abellanietum, que superius
dictum est, si ibi abuerit de ipso abellanietum, illis illum inde abscidere et pastenarent
illis ibidem arbusto de bono bitineo; et ipsa pecia, qui est castanietum, per supradicta
mensuria pastenarent illum abellanietum, et tota et inclita suprascripta tradictio illis surgere,
et operare, et cultare que illis pastenare debuerit; et amodo et usque nobem anni
completi inde illum quod pastenare debuerit, quodcumque frudium inde tollere potuerit,
totum illorum sint potestatis, et nullam inde nobis dare vel ad pars ipsius ecclesie, et
quantum frudium da ipsi nobem anni in antea exierit de illut quod illis pastenaberit
usque duodecim anni, dum amodo se compleant, una tertiam partem inde nobis vel ad
pars ipsius ecclesie dare, et due sortis inde sibi abere; ad completim ipsi duodecim anni,
ut amodo se compleant, abeant illis in ambe ipse pecie per ipse mensurie arbustum et
abellanietum factum, et operatum, et cultatum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit,
ut bene paread factos, et ab inde in antea omni tempore illut laborare de super et
de supter, sicut locus ipse meruerit, ut bene paread factos, et ipsa frudia de illum quod
illis pastenaberit, sic illut dibidere nobiscum vel cum pars ipsius ecclesie, sicut superius
legitur, et ipso harbustu qui modo est, omnis frudium quod inde exierit de super, medietatem
illum nobis vel ad pars ipsius ecclesie dare, et medietatem illum sibi abere, et que
amodo in ipsa rebus seminaberit, darent inde nobis terraticum vel ad pars ipsius ecclesie
de illum quod inde exierit, secundum consuetudine de ipso locum: tantum per omnis
annum per bindemie faciant scire nos vel pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigamus
missum nostrum, et ille et eius eredes ipsa harbusta et abellane et castanee, si ibidem sunt,
ille colligere et seccare, et ipsa frudia nobiscum vel cum pars ipsius ecclesie dibidere per
illa ratione que super legitur, et nos vel pars ipsius ecclesie demus ibidem eorum organea
da binum, et per illis per omnis annum ipsa organea siad conciata bona, et sic ipsa sortione
ipsius ecclesie ibidem mictere de ipso binum et salbum illum facere, usque dum illum
inde tulerimus, asque degeneratione et ingne: missum vel ipsius ecclesie quod ibidem direxerimus
pro ipsa frudia recipiendum, illis eum nutrire secundum illorum possibilitatem
et dare nobis palmentateca, sicut meruerit; et si da completim ipsi duodecim anni in antea
supradicta rebus tenere et laborare non boluerint, aut non potuerint, inclitum illum laboratum
et cultatum bonum et clusu, cum ipsa organea quod nos ei dederimus, rebertar ad
pars iamdicte ecclesie. Unde in eo hordine per bona combenientia pro pars predicte ecclesie
guadia nobis ipse maranci presbiter dedi, et mediatorem nobis posui se ipsum per
apposita illorum pingnera, quod est legitimo et inlegitimo; et per ipsa guadia obligabit
se et suos eredes, ut si taliter omnia suprascripta, per supradicto ordine nobis vel ad pars
137
ipsius ecclesie non adimpleberit, et de suprascripta aliquit contradixerit, per ipsa guadia
componere obligavit se et suos eredes ad pars iamdicte ecclesie triginta auri solidos constantinos,
quod scripsi ego iaquintus notarius.
+ Ego ursu me subscripsi
+ Ego smaracdus notarius me subscripsi
+ Ego alderisi notarius me subscripsi.
| |