|  | 
 + In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri iohanni et octabo anno principatus
 domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense octuber decima indictione. Memoratorium
 factu a me petrus presbiter filius quondam marini sarnese, qui sum rector ecclesie sancti
 angeli, que constructum est intus hanc salernitana civitate a suptus et propinquo platea que
 deducit ad porta elini, pertinentem ecclesia ipsa de heredes guaiferi et de eredes guidoni filii
 quondam guaimarii, eo quod ante subscripti ydoneos testes per absolutionem de ipsi domini de
 ipsa ecclesia tradidimus ad tenendum et casa faciendum iaquinti germanus meus de terris bacue
 ipsius ecclesie, que sunt a suptus et erga ipsa ecclesia infra hec finis et mensuriis: de omni
 partem finem ipsius ecclesie, et est per mensuria ex anbas partes ana pedes triginta: de
 longitudo et latitudo in uno capite pedes decem, et in alio capite pedes octo ad iusto pedem
 manum hominis mensuratum. per ipse finis ei mensuriis inclitum illut ipsius iaquinti tradidi
 usque viginti quadtuor anni conpleti tali hordinem, ut amodo et usque ipso constitutum
 illut sue potestatis habere et dominare, et fobee et omnis sue hutilitatis ibidem facere iusta
 rationem ille et suos heredes et homines quod ibidem miserit, et casa lignitia licead eos ibi
 facere, et sue potestatis eam habere, et ibidem residere et abitare, et pro censum de ipsa traditionem
 dare mihi per annum usque ipso constitutum vel in partibus ipsius ecclesie unum
 aureum tari. ad conpletum ipso constitutum licead illum et suos eredes, vel homines quod ibidem
 miserit, inde exire cum omnia sua causam et cum omnis lignamen de ipsa casa et pergad
 ubi voluerit, et ipsa traditionem per iamdicta mensuria bacua revertad ad potestatem
 ipsius ecclesie. unde in eo hordine per bona conbenientiam guadia mihi ipse iaquintus dedit
 et mediatorem mihi posuit se ipsum; et per eadem guadia obligavit se et suos heredes,
 ut si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit remobere aut contrare et talia non adimpleberit
 in pars ipsius aecclesie, per ipsa guadia componere obligavit se in pars ipsius ecclesie
 biginti auri solidos constantinos. et unc brebem scripsi ego mirandus notarius qui interfui.
 + ego grimoaldus
 + ego petrus me subscripsi.
 |  |