Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.7 » Pag 28 - 30

1/1.7
28
30

28
In nomine domini anno octabo imperii domini nostri Constantini. magni
Imperatoris. et quinto anno domini Landolfi. Antipati patricii. et
principi. et domini atenolfi patricii. et principi. mense octubrio. nona
29
Indictione memoratorium factum a me Cristoforo monacho monasterii sanctorum
sergii. et bachi. qui nunc congregati esse videntur in monasterio
sanctorum theodori. et sebastiani. situm intus cibitatem neapolim. in qua
nunc deo annuente dominus machario venerabilis abbas preest de hoc
quod intus cibitate benebento. coram subscriptos nobiliores homines. pro
pars ipsius cenovii. coniunxi me cum. aldemari filio dauferi. et cum totonem.
et saduto. et adelferi germanis filii totonis. et cum urso filio totonis.
quam et cum garipoto filio guandelperti ex rebus illam de loco que
vocatur acerre. quod ipsis. vendiderunt anteos dies in eodem nostro cenovio
per cartulam quem scripsit magelgardus notarius a quibus aput nos
firmatam retinemus. et statim iam dictus aldemari. pro parte sua et de
toti sui germanis. et predictis toto saduttus et adelferi. pro parte sua.
et iam dictus ursus pro sua parte. et isdem garipoto pro parte sua et
de suis germanis. tradiderunt michi ad partem. eiusdem nostri cenovii habendum.
integrum fundum illum de eodem loco acerre quod tenuit quodam
liupertus qui fuit servus eorum abitantem de eodem loco acerre. una
cum omnes terras cultas vel incultas sive intus laneum. et a foris ipsum
laneum ex ipso fundo pertinentes. tam longinquis. et propinquis. silbis. et
aspris. pascuis limitibus. arboribus fructiferis. et infructiferis. cum viis et
anditis. et omnibus ad ipsum fundum pertinentibus. michi dederunt et tradiderunt.
30
et nec sibi nec quartam uxori et genitricis sue. neque portionem
ad suis germanis. nec cuicumque alteri habendum nihil reservaverunt.
absque sortem ursi filii garipotonis. nam aliut in integrum michi
dederunt. et tradiderunt ad partem eiusdem nostri monasterii habendum.
quatenus amodo et deinceps pars ipsius nostri cenovii eiusque rectores
iam dictum integrum fundum cum omnibus suis pertinentiis absque sortem
illam eiusdem ursi habere et possidere securiter liceant per eorum et de illorum
heredes defensionem. per illam obligationem quo illa cartula est continentem
quibus ipsis inde emiserunt ad partem eiusdem nostri cenovii. ut
omni tempore illut nobis defensare debeant per ipsam obligationem quo
illa cartula est continentem. hoc brebe scripsi ego magelgardus notarius
et interfui benevento feliciter. + Ego qui supra aldemari me subscripsi
+ ego qui supra toto me subscripsi.
+ Ego vernardus me subscripsi. + Ego dauferi me subscripsi. + Ego
ioannes me subscripsi.
+ Ego sadelgrimus me subscripsi.
+ Ego qui supra garipoto me subscripsi.
Torna all'inizio