Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.144 » Pag 345 - 346

10.144
345
346

345
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo octogesimo, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense decembri quarta
indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem Mascinus clericus
filius quondam Romoaldi coniunctus est cum Iohanne monacho
et preposito monasterii Sancti Nykolai pertinentis monasterio
Sancte et individue Trinitatis, quod conditum est foris
hac Salernitana civitate in loco Metiliano, cui domnus Petrus
egregius abbas preest; et ipse Mascinus clarificavit sibi pertinere portionem
in ecclesiam que in onore sancte semperque virginis Dei
genitricis Marie foris hac civitate in ipso loco Metiliano ubi Vetrantu
dicitur constructa est et in ecclesiam Sancti Iohannis que
foris hac civitate in loco Veteri non longe a mare edificata est.
et sicut ipsi Mascino congruum fuit, bona sua voluntate per hanc
cartulam pro salute anime sue optulit in suprascripto monasterio
Sancte Trinitatis integras portiones quas ei pertinuit et pertinet
in suprascriptis ecclesiis Sancte Mane et Sancti Iohannis et in omnibus
346
rebus stabilibus et mobilibus ipsarum ecclesiarum pertinentibus,
cum omnibus intra ipsas portiones habentibus et suis pertinentiis
et cum vice de viis earum et cum muniminibus ex eis continentibus,
ea ratione ut semper sint in potestate partium suprascripti monasterii
Sancte Trinitatis et licentiam habeat pars eiusdem monasterii
de eis facere quod voluerit. et per convenientiam ipse
Mascinus guadiam ipsi Iohanni preposito dedit et fideiussorem posuit
pro parte suprascripti monasterii Sancte Trinitatis Iaquintum
filium quondam Petri iudicis dum ydonei homines interessent,
et per ipsam guadiam ipse Mascinus obligavit se et suos heredes
semper defendere partibus suprascripti monasterii integrum illud
quod in eodem monasterio ut predictum est optulit ab omnibus
hominibus, et tribuit licentiam ut, quando pars ipsius monasterii
Sancte Trinitatis voluerit, potestatem habeat illud per se defendere
qualiter voluerit cum omnibus muniminibus et rationibus quas de
eo ostenderint. verumtamen quoniam ipse Mascinus non omnes munimina
continentes ex ipsis ecclesiis et rebus in ipso monasterio
optulit nisi tantummodo portiones suas ex eis ibidem optulit. et
si sicut superius scriptum est ipse Mascinus et suos heredes partibus
ipsius monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis
quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per convenientiam
obligavit se et suos heredes componere partibus suprascripti
monasterii centum auri solidos constantinatos. necnon et ipse
prepositus dixit quod ex ipsa ecclesia Sancti Iohannis et de omnibu
rebus eiusdem ecclesie pertinentibus et de ipsis muniminibus exinde
continentibus pertinere partibus suprascripti monasterii portionem
per alias suas rationes. suprascripta vero ipse prepositus
fecit per licentiam suprascripti domni abbatis. Et taiiter tibi Iohanni
notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico iudex.
Torna all'inizio