Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.892 » Pag 31 - 33

6.892
31
33

31
+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosu
princeps, filius quondam domni guaimari principis, mense aprelis, tertia indictione. Memoratorium
factu a me truppoaldus venerabilis abbas scriba palatii ecclesie sancte marie
pertinentem supradicti domni mangni principi et de germani eius et de eredes quondam
iohanni comiti, qui fuit thio supradicti domni mangni principi, eo quod ante subscripti
testes per combenientia tradidit dumnelli presbiteri et dauferi germani, filii quondam iohanni,
et petri de tusciano filio quondam petri, terra cum casa pertinente supradicte ecclesie
intus hec civitatem inter muro et muricino; qui da parte orientis coniunta est ad facie
de pariete de casa fabrita ipsius ecclesie, in quo ego iamdictus abbas modo residente sum;
32
et da parte septemtrionis coniunta est ad platea; et da parte occidentis coniuntum est ad
fine ipsius ecclesie, et da parte meridie coniuntum est ad muro uius cibitatis, per mensuria:
a parte septemtrionis fine ipsa platea, inde sunt per latitudo pedes duodecim:
parte orientis fine ipso pariete de ipsa casa fabrita, inde sunt per longitudo pedes qnadraginta
tres: a parte meridie erga ipso muro uius civitatis inde sunt pedes viginti octo et
medium; a parte occidentis fine media strectola pertinentem ipsius ecclesie, inde sunt
pedes nobem, et rebolbente in parte orientis iusta fine ipsius ecclesie inde sunt pedes decem
et octo, et iterum rebolbente in parte septemtrionis per anditum ipsius ecclesie et
coniungente in ipsa platea priore fine inde sunt per longitudo pedes triginta, tres, totum
mensuratum ad iusto pede manum ominum. Ideo inclita ipsa terra cum casa per iamdicte
finis et mensurias, cum vice de ipsa platea et de ipso anditum, et cum scala fabrita qui
est a parte septemtrionis, et cum mineaneum qui in ipsa parte est, eorum tradidit in tali
ordine, ut amodo et per totum mense agustu prius benientem illis autem in tota ipsa, terra
facere casa solarata, sicut meruerit, eum mineaneum a parte septemtrionis, et a parte occidentis
quantum retinet ipso anditum, et scala in ipsa parte occidentis ponere, et ipsa
scala fabrita da parte septemtrionis, ubi meruerit, conciare et conciata illam habere, et
da parte orientis iusta facie de ipso pariete de ipsa casa ipsius ecclesie mittere et fabricare
debeant parietes, sicut meruerit, fundamentum usque ad facie de terra per longitudo
da ipso muro et usque ad ipsa platea, et super ipso fundamentum illis fabricare et facere
debeant quadtuor pile de latitudo pedes duo et per longitudo pedes quadtuor, et in altum
beniant ipse quatuor pile da ipso fundamentum usque ad ipso solarium quantu meruerit,
et super ipse pile ponere debeant trabes bonos de quertie, ubi repausent toti ipsa capora,
de travi solarili de ipsa casa, et da parte occidentis beniant ipsa casa facta ad columnee
et ad lingna bona meruerit, et ab inde in supra illis facere ipsa casa ad lingnamina
bona in solarium cum astracum ad calce et petre et pumice factu bonum, sicut meruerit;
et licentia et potestate illis abere rumpere in ipso muro cuius civitatis iusta ratione
pro mittendum ibidem de lingnamina de ipsa casa, et tota ipsa casa beniant facta
et cohoperta, et, ubi meruerit, supter et super et per medium clusa bona, sicut meruerit,
et ad terra illis facere debeant clavica, unde pleniter discurre possant lavine de aqua pluviale
que inde discurre solunt, ita ut da parte occidentis erga ipso labenario mittere et
francare illis debeant pariete pro ipsa clavica da ipsa platea et usque ipso muro talem
beniant ipsa clavica in altitudo et latitudo, ut, quando meruerit, possant homines ibidem
intrare ad mundandum ipsa clavica, et, ubi in ipso constitutum ipsa casa expleta et facta
illis abuerit in supradicta ratione, illis illam dividere per medietatem, et prius ego iamdictus
33
abbas, vel pars ipsius ecclesie debeamus una de ipse sortis, quale boluerimus tollere
una sorte, et ipsa halia sorte quod exinde remanserit, illis et suis eredibus sue potestatis
illut tenere usque completi ipsi biginti nobem anni, illis ibidem residendum et ad residendum
illut dare quale boluerit, et sue utilitatis iusta ratione ibidem facere; ad completi
autem ipsi biginti nobem anni liceat illis et suis eredibus, et homines qnod ibidem illis
miserit, de ipsa casa inde exire cum omnis. sua causa movilia, que intus ipsa casa illis
abuerit, et ire cum illum hubi boluerit, sine contrarietate de pars ipsius ecclesie, et ipsa
terra cum casa coperta, et clusa, ubi meruerit, et cum mineanea et cum scale, quale illis
diebus fuerit, rebertar ad potestatem ipsius ecclesie, faciendum que boluerit. de qua per
combenientia guadia mihi ipsi dumnellus presbiter et dauferi germano suo et petrus dederunt,
et mediatore mihi posuerunt iannaci atrianense filio sergi de urso; et per ipsa
guadia obligaberunt se et suis eredibus, ut si taliter omnia suprascripta in supradicta ratione
mihi, vel in pars ipsius ecclesie non adimpleverit et aliquit inde contradiierit, per
combenientia per ipsa guadia componere obligaberunt se et suis eredibus, mihi aut ad
successores meos, vel in pars ipsius ecclesie, biginti auri solidi constantini. verumtamen
et in ambe ipse sortionis de ipsa casa intro ipse pile illis faciant selle ad tufula, ut discurrant
ipse selle in ipsa clavica bone facte, ut discurrant ipse selle per ipsa clavica et
conciate bone facte, sicut meruerit, et hunc brebem scripsi ego ademari notarius.
+ ego ademari notarius me subscripsi
+ ego ioannes me subscripsi.
Torna all'inizio