Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.28 » Pag 97 - 98

9.28
97
98

97
+ In nomine Domini. Vicesimo quinto anno princibatus
domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mensis
agustus quinta indictione. Ego Rainaldus filius quondam Iohannis
de Paliaria clarifico me havere rebus da genitore et da
genitrice mea in iamdictum locum Paliaria et per aliis locis
et per preceptora, et congruum michi est per vona combenientia
et pro remedium aneme mee et meo genitori et genitrici
inclitas suprascriptas res offero in m[ona]steri Sancti
Archangeli, qui situs est in mons Corace de Cilentus, cum eis
terris, castanie, harboribus et pomis ubicumque vel
quommodo[cumque] per qu[ali]scumque ratione rebus michi
est pertinentes per totus Ci[lentus], cum omnia intus ipsas
rebus abente et vice de biis securo [nomine habea]t iamdicta
eclesia et abbas et rector heidem monasteri, [ad faciendum]
omnia quod exinde boluerit sine omni contrarie[tate de
omnibus] hominibus de inclita mea sortione sicut michi
co[ngruum fuit; et qua]ndo abbas et rector ipsius monasteri
inde boluerit [au]tores vel defensores per seipsum, fiat exinde
autori et de[fen]sori qualiter boluerint inde causandum et finem
faciendum. et si sicut scripta vel ex eis quicquam remobere
vel contrare aut retroare illud quesierimus per nos vel
per summissa me a et sive per apposita persona, per
combenientiam obligo me ego Rainaldus et meis heredibus
at componendum in parte iamdicta eclesia et ad abbas
et rector ipsius monasteri vel cui scriptum istum pro vice
98
de ipsa eclesia in [m]anus paruerit viginti solidi auri
costantini et que supra legitur in predicto hordine firme
et stavile permaneat. unde pro cucta que supra legitur adimplendum,
ego Rainaldus guadiam exinde tivi domno Petrus
abbas et Lando atbocatore eidem monasteri dedimus et fideiussore
exinde vobis posui Iohannes filius quondam Petrus
Musiriccla. Quod scripsi ego Sammarus presbiter et notarius
et interfui. S.
+ Ego Achinu presbiter.
+ Signum manum Guidolfio filius quondam Aleghisi clerici.
Torna all'inizio