Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.118 » Pag 353 - 354

9.118
353
354

353
Cartula scripta per ipsum Romoaldum notarium in anno
dominice incarnationis millesimo septuagesimo secundo et tricesimo
354
anno principatus ipsius domni nostri Gisulfi gloriosi
principis, mense ianuario decima indictione. Quomodo
ante Petrum iudicem ipse Adelarius coniunctus fuerat
cum suprascripto Petro Astone et ipse Adelarius clarificaverat
sibi pertinere unam peciam de terra vacua in loco Veteri
in ipso monte qui Traverse dicitur, quam dixerat esse per fines:
de una parte finis ipsius Petri et aliquantum finis
Marii filii Guisonis; a parte occidentis finis terra quam
ipse Adelarius ipsi Mario venditam habebat; de alia parte finis
aliorum. et sicut ipsi Adelario congruum fuerat, sua voluntate,
per convenientiam, per ipsam cartulam donaverat ipsi
Petro integram suprascriptam peciam de terra per suprascriptas
fines cum omnibus intro habentibus omnibusque suis pertinentiis.
ea ratione ut semper esset in potestate ipsius Petri
et heredum eius et liceret illum et eius heredes de eo facere
quod vellent, sicut ipsa cartula continet in qua ipse Petrus
iudex subscriptus est.
Torna all'inizio