Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1061 » Pag 6 - 7

7.1061
6
7

6
MLXI
A. D. 1046
+ In nomine domini vicesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri guaimarii
gloriosi principis, et octabo anno principatus eius capue et ducatus amalfi, et septimo anno
ducatus illius sirrentu„ et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni
gisulfi eius filii eximi principis et ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie et calabrie,
mense aprelis, quartadecima indictione. Ego Alferius diaconus archipresbiter et abbas filius
quondam alferi comitis ante testes ad tenendum et laborandum tradidi petri filio quondam ursi
ardingu et iaquintu riczu filio quondam petri abitatori de loco nuceria res pertinentes ecclesia
sancti maximi que abet in loco angre, ubi casamabele dicitur, que est res ipsa per as fines et
mensuras: a parte orientis fine rebus ipsius ecclesie unde bia fuit, inde sunt passi centum nonaginta
quadtuor usque bia que modo se anda, et per ipsam biam pergente in partem meridie usque
alia bia publica, sunt inde passi quadraginta quinque: a parte meridiei fine ipsius ecclesie, sunt
inde passi centum quattuordecim: a parte occidentis rectum mensurati passi septuaginta unum,
et ab inde rebolbente rectum in ipsa parte occidentis et exiente usque ad finem de eredes domni
arechisi sunt inde passi nonaginta quattuor, et abinde pergente in partem septemtrionis
per finem ipsius ecclesie sunt passi octoginta quattuor: a parte septemtrionis fine ipsius
ecclesie, inde passi centum sebtuaginta quattuor mensurati ad iusto passum omini. Inclitum
ego ipsorum suprascripti petri et iaquinti tradidit illut per suprascripte finis et mensure,
tali ordine, ut amodo et semper, natos nasscentes, illorum et de illorum heredes sint potestatis
illut tenendum, fobee et omnis illorum utilitatis ibi faciant iuxta rationem, et casa
lingnitia ibi illis faciant et abeant bona sicut meruerit, clusa et cooperta, et semper illis
vel illorum eredes ibi residere et abitare, et semper per omnes annos abto tempore illis
ipsa traditione laborare de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, et ubi meruerit,
per omnis annum arbores et bites de bono bitineo plantare, et, ubi meruerit, per omnis
annum illut propaginare, et, ubi meruerit, totum illut cludere et semper clusum et salbum
illut abere, ut per omnis annum bonum paread laboratum et studiatum, ut semper proficiant
et. non dispereant, tantum illis vel illorum heredes integra ipsa, tradictione a completi octo
anni, ut amodo se compleant, assingare michi vel ad partem eiusdem ecclesie integra ipsa
traditione surta de arbustum bonum bitatum ed operatum; et, ubi meruerit, clusum, sicut
de tantos annos locus ipse meruerit, abinde in antea semper illis vel illorum heredes integra
suprascripta traditione illis illam laborare de super et de subter, ut semper proficiant et
7
non dispereant, et per omnis annum illis illut salbum abeant et potestatem abeant lilis
in ipsa traditione omines ad laborandum mictere, qualiter voluerint. Et amodo et semper
per omnis annum illis vel illorum heredes per tempore bindemie faciant me vel pars ipsius
ecclesie scire, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et illis assingnare ad ipso missum ipsa
tradictione salba, sicut meruerit; et si illis illut vindemiare abto tempore ibique ad palmentum
et ipso binum dibidere per medietatem, ipso missum tollat illut medietatem et illis
medietatem, faciendum pro parte de sua sorte quod boluerit: sortio de pars predicte ecclesie
illis illut reponat in organea, que illorum assingaberimus, et per illis ipsa organea semper
fiant bona conciata et studiata, et intus ipsa casa posita et ipso binum salbum faciant,
dum illut inde tulerimus, absque degeneratione et ingne, et quicquit ibi seminaberint, sibe
si boluerint in pars septemtrionis in paduli que ipsa ecclesia que ibi abet, seminare sibe
ortora boluerint facere, potestatem abeant, et de ipsa tradictione et de ipsi paduli deant
inde michi vel in pars predicte ecclesie ibique ad airam terraticum secundum consuetudo
de ipso locum: tantum per tempore de aire faciat nos scire per omnis annum pro recipiendum
ipso terraticum, ut ibi dirigamus missum nostrum et semper, quando boluero, ego potestatem
abeamus ibidem pergere pro requirendum ipsa rebus, sibe ego, sibe pars ipsius ecclesie; et
per bindemie, donec ibi steterit pro ipso bino recipiendum et per tempore de aire, dum
pro ipso terraticum ibi steterit, et quando ego ibi perrexero, qualiter dixi, illis nos nutrire,
sicut meruerit et fuerit illorum possibilitate, et palmentatica et airatica ad ipso missum
dare per omnis annum secundum consuetudo de ipso locum, et quanti caballi et omini mei
per ipsa tempora ibidem direxerimus, illis eum notrire, sicut meruerit, et ipsi caballi sui
nutriemus ad ordeum et palea sicut meruerit; tantum ab ipsi octo anni completi, quale
tempore illis vel illorum eredes integra ipsa tradictione tenere et laborare noluerint,
inclita ipsa tradictione operata et surta de bono arbustum, et, ubi meruerit, clusa remictant
ad pars predicte ecclesie, faciendum que boluerit, inde et cum ipsa casa et organea et
palmentum totum bonum sicut meruerit, et licead illis inde exire cum omnis illorum
causa. Et guadia michi ipsi suprascripti petri et iaquinti dederunt, et fideiussorem michi
posuerunt cicerus ardingum de eodem loco fllius quondam iohanni; et per ipsam guadiam
obligaberunt se et illorum heredes, ut si omnia suprascripta michi vel in pars predicte
ecclesie non adinpleberint, et de suprascripta aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia
obligaberunt se ipsi petrus et iaquintus et illorum heredes componere michi, vel ad meos
successores, vel in pars predicte ecclesie centum auri solidos constantinianos, quod scripsi
ego romoaldus notarius.
+ Ego petrus notarius me subscripsi.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio