|
286
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri Guaimarii, et tertio anno
principatus domni iohanni eius filii, gloriosi principibus, mense martius, prima indictione.
Memoratorium factu a nobis grimoaldus filius stefani comitis et iohannes filius stefani
calbenzo, qui sumus abitantes de locum angre actum nucerie, Eo quod ante subscripti
idoneis hominibus tradidit nobis maio abbas aecclesie sancti maximi, una cum eum esset
roderirius advocatorem eius, inclita medietate de curte quod pars ipsius ecclesie habet in
ipso locum angre, ubi proprio casamavile dicitur, qui est terra cum arbustis vitatis et
bacuum uno tenientem infra as fines et mensuras: A pars orientis fine ipsius ecclesie unde
via fuit, inde passi centum nonaginta quadtuor usque bia, que modo se andad; et per ipsa
bia abientem in pars meridie usque alia via publica maiore, sunt inde passi quadraginta
quinque: A parte meridie fine bia ipsa publica maiore que dicitur stabiana, sunt inde
passi centum quadtuordecim: A parte occidentis rectuni mensurati passi septuaginta unum;
et abinde revolbente in ipsa pars occidentis rectum exiente usque in fine de heredes domni
287
radelghisi, sunt inde passi nonaginta quadtuor; et abinde revolbente in pars septemtrionis
contra ipsa padule, et inde passi octuaginta quadtuor: a pars septemtrionis fine ipsa padule
pertinentem ipsius ecclesie, inde passi centum septuaginta quadtuor, totum mensuratum
ad iusto passum hominis; de hec vero rebus infra predictas fines et mensuras inclita
medietate in ipsa pars orientis nobis tradiderunt. Seu et tradiderunt nobis extra
ipsas mensuras, quantum plus potuerimus, cum predicta medietate exire laborandum in
ipsa padule: tantum exceptuavimus de ipsa traditionem, quod nobis non dederunt, ipsa
pecia quod tenuit iohannes livoranus; nam ipso aliut, sicut dictum est, nobis tradiderunt
cum vice de ipsa bia in oc hordine, ut amodo et usque decem anni conpleti nos et
nostris heredibus ipsa eorum traditionem nostre potestatis tenere et dominare, et ibidem
residere et abitare, et nostre hutilitatis ibidem facere iusta ratione, et annualiter usque
ipso constitutum tota predicta tradictione annualiter perfecte laboremus, potemus, propaginemus,
et, ubi meruerit, arbores et vites de bono vitinio ibidem planctemus, et sic
illut annualiter laboremus et hoperemus, quatenus proficiad et non disperead, et semper
bene paread lavorata et cultata, et, ubi meruerit, clusa, et quantum potuerimus per tempore
introire in ipsa padule lavorandum, lavoremus illut et faciamus ibi ortora et seminemus
annualiter, tam ibi quam et in ipsa alia traditione, quale semente ibi meruerit,
et tam ipsa ortora quam et ipso seminatum annualiter studiemus, et de omnis frudium
et lavores quam inde exierit, de totum demus annualiter ad pars ipsius ecclesie iusto terraticum
et servitium, secundum consuetudinem de ipso locum, et per tempore de vindemie
annualiter usque ipso constitutum faciamus scire pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigant
missum suum, et nos totum ipso arbustum annualiter apto tempore rationaviliter vindemiare
debeamus, et poma exinde colligamus, et omnis vinum et poma exinde ibique per
medietatem dividamus: pars predicte ecclesie tollad illut medietatem, et nos medietatem;
et ipsa medietate eorum de ipso vinum que ad pars ipsius ecclesie inde benerit, nos portemus
illut usque cellarium ipsius aecclesie quod habet in ipso locum nuceria, ubi dicitur
ad pariti, et mittamus illut in organea, que pars ipsius aecclesie nobis assignaberit, ita ut
nos organea ipsa conciemus perfecta; missum illorum que pars predicte ecclesie annualiter
ibidem direxerit, nos eum nutriamus secundum nostram possivilitatem, donec pro ipse
vindemie et aire ibi steterit, et demus ei palmentatica et airatica, sicut consuetudo est.
ad conpleto ipso constituto inclita predicta tradictionem hoperata bona et, ubi meruerit,
clusa remittamus ad potestatem de pars ipsius aecclesie, et nos licead inde exire cum omnia
nostra mobilia et ire, ubi voluerimus. Tantum amodo et usque ipso constitutum ipse abbas
suisque successoribus et pars ipsius aecclesie defensare nobis nostrisque eredibus tota
288
supradicta sua traditione per iamdicto hordine, quemammodum supra legitur, da omnes
homines omnique partibus, et non querere ante ipso constitutum illut nobis tollere aut
contrare; de qua per bona conbenientiam guadia nobis ipse abbas dedit, una cum eum esset
ipse suum adbocatorem, et mediatorem nobis posuit iaquintus diaconus et primicerius eundem
ecclesie, ut si taliter omnia, ut superius legitur, ipse abbas suisque successoribus et
pars ipsius ecclesie nobis non adimpleberint et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia
componere obligavit se ipse abbas suisque successoribus, et pars ipsius aecclesie nobis
nostrisque eredibus biginti auri solidos constantinos. Et hunc brebem scripsi ego myrandus
notarius qui ita novi.
+ Ego qui supra maio presbiter et abbas
+ Ego qui supra roderisius me subscripsi
+ Ego Iaquintus notarius me subscripsi
+ Ego dauferius notarius me subscripsi.
| |