Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.106 » Pag 329 - 331

9.106
329
331

329
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab
incarnatione eius millesimo septuagesimo secundo et tricesimo
anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi
principis, mense maio nona indictione. Dum in sacro Salernitano
palatio coram presentia suprascripti domni nostri
serenissimi et a Deo conserbati principis essem ego
Petrus iudex et plures more solito circa eum essent fideles,
inter quos aderat domnus Petrus gratia Dei abbas monasterii
Sancti Archangeli Mychaelis, quod conditum est in finibus
Lucanie pertinentie Cilenti, et ipse domnus benignissimus
330
princeps, sicut ei placuit, sua voluntate, pro
amore domini et salvatoris nostri Iesu Christi et salutis anime
sue et anime domni Guaimarii invictissimi principis
et ducis genitoris sui et per obsecrationem suprascripti
domni abbatis, per hanc cartulam optulit in monasterio
ipso Sancti Archangeli de terris pertinentibus sue reipuplice,
que sunt in ipsis finibus Lucanie ubi Gulia dicitur, terram
per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a
parte septemtrionis finis res ecclesie Sancte Marie
que da Gulia dicitur et recte mensuratos passus ducentos;
a parte orientis finis suprascripti domni principis
et passus trecentos viginti; a parte meridiei similiter
finis ipsius domni principis et passus alios ducentos;
a parte occidentis finis medio ribo qui discernit a rebus
ecclesiæ Sancti Martini, que ibi propinquo sita est et
recte prope eum intra ipsam terram mensuratos passus
alios trecentos viginti, cum omnibus que intra ipsam terram
per iamdictas fines et mensuras sunt cunctisque suis pertinentiis
et cum vice de via sua. ea ratione ut semper sit in
potestate iamdicti domni abbatis et successorum eius et
partium suprascripti monasterii, et liceat ipsum domnum
abbatem et successores eius et partes predicti monasterii
de eo facere quod voluerint. et per convenientiam ipse
domnus princeps sua voluntate obligavit se et partes suprascripte
reipuplice semper defendere ipsi domno abbati
et successoribus illius et partibus suprascripti monasterii integrum
illud quod in ipso monasterio ut predictum est optulit
331
ab omnibus hominibus, et ipse domnus princeps tribuit eidem
domno abbati licentiam ut, quando ille et successores eius
et pars ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illud
per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et si, sicut superius
scriptum est, ipse domnus princeps et pars reipuplice
ipsi domno abbati et successoribus illius et partibus suprascripti
monasterii non adimpleverint et suprascripta vel ex eis
quicquam remobere aut contradicere presumpserint, per
convenientiam ipse domnus princeps obligavit se et partes
reipuplice componere ipsi domno abbati et successoribus
illius et partibus suprascripti monasterii centum auri solidos
constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere.
Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio