Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.595 » Pag 98 - 99

6.595
98
99

98
+ Bisantius servus ihesu christi in sedis tranensis presulem ipsius misericordia
vocatus. Matheo dilecto fratri Venerabili abbati monasterii beati
laurentii martiris christi in aversina civitate edificati. Caritatis officium
est justis et piis fratrum petitionibus benigne favere. atque caritate suadente.
aliorum commodis providere. ac pie postulatio voluntatis effectu debet
prosequente compleri. Unde nos tam tuis quam religiosorum fratrum tuorum
petitionibus. devote aures accomodamus. et ecclesiam sancti Vitalis martiris
christi cum ecclesia sancti archangeli sibi pertinente. in nostra parrochia
extra barolitanam civitatem edificatam. cum omnibus suis possessionibus ac
rebus archidiaconi aliorumque nostrae ecclesiae clericorum consensu. vestro
memorato concedimus monasterio. Ad honorem vero nostrae sedis sanctae
matricis ecclesiae. singulis annis in assumptione sanctae et gloriosae dei
genitricis Mariae. duos bonos sckyfatos eidem tranensi sedi vestra persolvat
ecclesia. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat ipsas ecclesias a
nobis concessas temere perturbare aut earum possessionis auferre. vel ablatas
retinere minuere vel temerariis vexationibus fatigare. sed omnia juste. ac
canonice habita vel habenda integra conserventur ad earum ecclesiarum utilitatem
profutura
. Servata in omnibus nostrae sedis canonicorum reverentia. Si
quis igitur in crastinum hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam
venire temere temptaverit secundo tertiove commonitus si non satisfactione
congrua emendaverit se reum divino iudicio existere de perpetrata iniquitate
cognoscat. atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis
autem eisdem ecclesiis justa servantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi
quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant. et aput districtum
iudicem premia eternae pacis inveniant. Et hoc scriptum est per manum
Petri nostre sedis diaconi ac bibliothecarii. Quod etiam pro eiusdem
monasterii
securitate nostro plumbeo sigillo bullari iussimus. Amen.
Ab incarnatione domini nostri iesu Christi millesimo centesimo vicesimo
sexto ac nostri Archiepiscopatus sexagesimo octavo. Mense octobre.
indictione quarta.
99
+ BISANTIUS TRANENSIS ECCLESIE ARCHIDIACONUS.
+ HOC EST SIGNUM JOANNIS ARCHIPRESBITERI.
+ Signum tasselgardi sacerdotis.
+ Signum Crisanti diaconi et primicerii.
+ Ista SACERDOTALE FIRMATUR CARACTERE.
Torna all'inizio