Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.471 » Pag 187 - 188

5.471
187
188

187
+ IN NOMINE DOMINI SALVATORIS NOSTRI IHESU CHRISTI
DEI ETERNI: SECUNDUS RICHARDUS DIVINA ORDINANTE CLEMENTIA
CAPUANORUM PRINCEPS: PETITIONE DILECTORUM
SUORUM FIDELIUM CLEMENTER FAVET:
IGITUR fidelium nostrorum presentium ac futurorum noverit multitudo.
Quoniam per interventum domini falconis Calvensis episcopi. et Iohannis
de doheli aliorumque fidelium nostrorum. Damus. Tradimus. Concedimus.
pro salute animarum principum. Iordani patris. et Richardi nostri avi. et
ob statu nostri principatus. in aecclesia Sanctae dei genitricis et virginis MARIAE
sita in castro matalonis. que est constructa a Virbaldo cappellanio nostro.
una petia terrae. a quae vocatur campum landonis. et hos habet fines. Ab
uno latere. est Sancti Benedicti terram ab alio latere. est terra iohannis glorie:
et parentum suorum. ab uno capite est via publica que vocatur strata. ab
alio capite. est via publica qui vadit in matalone. Hec autem prescripta
petia terre per prescriptas fines. et cum omnibus inferioribus ac superioribus
suis. et cum viis in ea intrandi et exeundi. Damus. Tradimus. Concedimus
et confirmamus per hunc nostrum principale scriptum in prephata aecclesia
sanctae dei genitricis virginisque MARIAE. Ad possessionem prephate
aecclesiae eiusque rectoribus atque custodibus ad habendum et possidendum
faciendique exinde quicquid iuste ac legaliter facere debuerint. Remota omni
contrarietate et molestatione principum successorum nostrorum vel viceprincipum
Comitum vel vicecomitum. iudicium. Sculdahorum Castaldeorum
aliorumque omnium mortalium hominum. Quod si quislibet hominum. magna
seu parva persona. contra hoc scriptum agere presumpserit. vel in aliquo
eius violator esse temptaverit. viginti libras auri purissimi persolvat. Medietatem
nostro sacro palatio. et medietatem prephate aecclesiae eiusque Rectoribus
atque custodibus. solutaque pena librarum. hoc nostrum principale
scriptum et haec nostra datio traditio. Concessio et confirmatio firma munita
atque inviolabilis maneat in perpetuum. Et ut hoc firmius credatur
188
et diligentius ab omnibus observetur manu propria subscripsimus nostrique
sigilli impressione iussimus insigniri.
Ex iussione prefate serenissime potestatis scripsi EGO QUIRIACUS IUDEX
in anno dominice incarnationis. M. nonogesimo quarto. et quartodecimo
anno principatus ipsius domini Richardi gloriosi principis. DATUM capua.
nono Kalendas februarii per indictionem Secundam.
Torna all'inizio