Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.701 » Pag 279 - 280

4.701
279
280

279
+ In nomine domini vicesimo nono hanno principatus domni guaimarii, et secundo anno
principatus domni iohanni eius filii, gloriosi principibus, mense magius, quintadecima indictione.
memoratorium factum a nos amatus et petrus germani filii petri, eo quod ante
subscripti testes per bona combenientia tradidimus nos risi filio domnandi inclite sortionis
nostre de rebus nostra cum castanieta et silvis, quod comuniter abemus in montibus, ubi
dicitur decemmari finibus salernitanis, pertinentes nobis per gradum successionis parentum
nostrorum infra hec finis: a pars septemtrionis fine via que deducit ad foce de decemmari,
sicut vadit usque in aqua da saranianu: de alia parte ab oriente fine de hominibus sararianisi:
a meridie fine similiter de ipsi saranisi, sicut vadit per cilio de monte usque
in fontana, et da ipsa fontana pergente per fine de coperclisi hominibus, qualiter vadit per
cilio de monte usque toru rotundum: de super parte ab occidente fine nostra et de consortibus
nostris, inde se coniungente ad ipsa foce de decemmari priore fine. De hec vero
rebus infra nominate finis inclite sortionis nostre, quod est hoctabam partem, nos ipsius
risi tradidimus. Unde pro taliter pro bona combenientia guadia nobis ipse riso dedit et
mediatorem nobis posuit se ipsum; et per ipsa guadia obligavit se tali tinore, ut amodo
usque decem anni completi ille et eius eredes sue potestatis eos tenere et dorninare, et
fovee et omnis sue utilitatis iuxta rationem ibi facere, et ibidem roncare, et excampare,
et seminare, quantum inde lavorare potuerit illis et hominibus, quod illis ibidem miserint,
et omnis victualium seu linum quod ibidem fecerint, totum eos sibi abeant: preter tantummodo
deant nobis nostrisque eredibus terraticum iuxta consuetudinem ipsius locis, et
per tempore aree faciant nos scire, ut recipiamus ipso terraticum, et per omnis annum
per ipse aree deant nobis nostrisque heredibus uno pario de pulli boni; quod si taliter
omnia suprascripta ipse riso eiusque heredes nobis nostrisque heredibus non adinpleverint,
vel aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia obligavit se suosque heredes ad componendum
280
nobis nostrisque heredibus decem auri solidi constantini et omnia suprascripta per
invitis nobis compliret, et hunc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui.
+ ego petrus
+ ego ademari.
Torna all'inizio