|
207
+ In nomine domini domno basili dibina gratia imperator augusto, deo propitius, quinquagesimo
quinto anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius,
sanctissimis imperatoribus nostris, mense iulio, decima indictione. Ideoque ego vir nomine
iaquintus filius quondam invitati clerici, qui fuit abitator intus cibitatem bulturara
nocetane finibus, et modo in is temporibus sum commorantes intus cibitatem luceria,
208
Dum in dei omnipotentis nomen te quidem garitia filia romani in meum sociabit coniugio,
tunc in alia quoque die nuptiarum nostrarum per nuptias nostras ante parentes et amicos
nostros secundum ritus gentis nostre langnobardorum trado et confirmo tibi dilecte coniugi
mee libellum scriptum et a testibus vene roboratum, quod est murgincap, quartam
videlicet partem ex homnibus rebus supstantiis meis; primitus namque de casis et casilis,
quod abeo infra cibitatibus et castellis et casalibus, vel ubicumque abuero rebus et mea
fuerit pertinentia, quam et extrinsecus ipsorum casis, tam et de omnibus meis possibilitatibus,
de mobilibus et inmobentibus, de serbis vel ancillis, de peculia parba et magna, de
paterna maternaque substantia, de omnia et in omnibus, quibus modo abeo et quibus in
antea, deo auxiliante, parare et conquire potuero, totum atque integram ipsam istam
quartam partem in tua quidem huxoris mee constituo potestatem, velut in edicti continet
paginam, ut in futuro pro hanc causam periurium non percurrat. In ea scilicet rationem,
ut amodo et semper eadem quartam partem ex is omnibus que prelegitur, et quod a me accepistis,
et ego tibi confirmabi et tradidit, securo nomine abeas et possideas; et quicquit
exinde agere vel iudicare voluerit sequenter legem, tunc stabilem ordinem permaneat in
perpetuo tempore, sine contradictione mea vel de meis heredibus, aut cuiuscumque ominibus
requisitionem, set in eo tinore firmum et stabile permaneat, quem te deusdede
diaconum et notarium hanc quartulam murgincap scribere rogabimus. Actum in cibitate
Lucerie qui et interfui, Mense et indictione superscripsi feliciter.+ ego sillitto iudice
+ ego ientile clericus.
| |