Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.922 » Pag 79 - 80

6.922
79
80

79
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso princeps,
ilius quondam domni guaimari principis, mense september, sexta indictione. declaro ego
ambertus filius quondam lamberti diaconi, quoniam per firma cartula mihi est pertinentes
abere rebus in locum nucerie, ubi ad prepu dicitur, qui est terra cum insiteta et silba una
teniente, qualiter ipsa mea cartula continet, quod paratum abeo da manso filio quondam stefani
da fine in fine, sicut ipsa mea cartula continet quod supradiximus; et ideo, sicut mihi
nominato lamberti congruum est, mea etenim voluntate per anc cartulam ante petrus iudex
et alii testes per anc cartulam ante ipsum predictum iudice dono adque confirmo tivi landoni
castaldi filio ammori inclita omnis ipsa rebus, quantum continet in supradicta cartula,
quod illut paratum abuit et confirmatum per ipso manso, et que illut dominaturus et possessurus
sum, sicut diximus, a fine usque in fine per ipsa iamdicta cartula, cum omnia intro
;e abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de vie sue, et cum quarta de uxore
mea et cum ipsa cartula que continet, inclitum illut tivi nominato castaldo donavimus et
confirmavimus, unde nullamque nobis nominati de predicta rebus de predictum locum prepu,
monte quam et in plano, quantum continet ipsa nostra cartula, et cum ipsa iamdicta cartula
a funditus illut tivi donavimus et confirmavimus, ad securiter et firmiter amodo et
semper tu nominatus castaldus et ad tuis eredibus, et cui cartula ista in manum paruerit,
eos illut abendum, dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum quod volueritis,
80
absque omni contrarietate nostra et de nostris eredibus; et pro confirmandam et staviliscendam
anc nostra donationem, a presentis iuxta legem launegilt a te nominato castaldo
recepi mantellum anegrav unum et auri solidos de tari quindecim de ana quadtuor tari
boni per unumquoque solidum, sicut inter nobis combenit in omnis deliveratione; finitaque
vero nostra donatione per subsceptum launegilt, de qua ego supradictus lambertus per vona
combenientia guadia tivi supradicto landoni castaldo dedimus, et mediatorem tivi posuimus
riso surrentino filium quondam iohanni; et per eadem guadia obligavimus nos et nostros
filios et eredes amodo et semper antistandum et defensandum tivi tuique eredibus inclita
ipsa suprascripta nostra donatione ab omnis omines omnique partibus, et cum bice de vie
sue et da pars de ipsa uxore sua; quod si taliter etc. Statuta mulcta quinquaginta solidorum
auri Constantini. Et talitere scribere rogabimus te petrus clericus et notarius,
actum nuceria.
+ Ego qui supra petrus
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio