Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.710 » Pag 4 - 5

5.710
4
5

4
+ In nomine domini anno tricesimo principatus domni nostri guaimari, et primo anno
principatus domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense nobember, secunda
indictione. memoratorium factum a nobis iaquintus, et lando, et disiu comitibus, germani
filii quondam disigi comiti, eo quod ante ante subscripti testes tradidimus iohanni atrianensi,
filio sergi boccapiczula, et iohanni atrianensi filio sergi mangnanarum unum lagum
nostrum qui dicitur paulinum, cum omnia pertinentia sua, qui ex omni parte ad fine nostra
coniuntum est, et liceat illis vel illorum eredes, et omines quod illis ibidem miserit, amodo
et usque unum annum completum per ipso lagum piscare, qualiter voluerit, et omnes pisces
quod ibidem compreenserit, toti illis sibi abere; seu et liceat illis per isclis indeque
et per mercatellum folia colligere, et lingna pro focu abscidere et tollere iusta ratione; et
illis pro taliter pro censum exinde dederunt nobis quadtuor auri tari boni: ad ipso annum
5
completum inclita suprascripta tradictione cum ipsum lagu perveniant ad nostram potestatem.
unde pro taliter guadia nobis dederunt, et mediatores nobis posuerunt se ipsis; et
per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus, ut si aliquit inde remobere aut contrare
quesierit, componere obligaverunt se et suis eredibus biginti auri solidos constantinos, et
omnia suprascripta nobis complire, et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius.
+ Ego lando
+ Ego ioannes.
Torna all'inizio