Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.97 » Pag 384 - 388

1.97
384
388

384
+ In nomine Domini. Anno millesimo centesimo primo ab incarnatione
domini nostri Iesu Christi et tertio anno pontificatus domni nostri Paschalis
summi pontificis et universalis secundi pape in sacratissima sede beati Petri
apostoli, mense octubrio, decima indictione. Ego Paldolfus, filius quondam
Ademarii, declaro me per hereditationem iuxta legem ex predicto genitore meo
pertinentem habere casam fabritam et casam ligneam terraneas et terram vacuam
intus hac nova Beneventi civitate propinquo ecclesiam vocabulo Sancte
Thecle atque propinquo plateam puplicam, quam ire videtur secus ecclesiam
vocabulo Sancti Potiti et iuxta murum huius prephate nove Beneventi civitatis,
et munimen inde apud me habeo. Modo vero totam et integram iamdictam
386
casam meam fabri tam et casam ligneam terrane as et terram vacuam, qualiter
michi legibus est pertinens, congruum michi est illud vendere Dauferio filio
Dauferii et pretium inde ab eo accipere meam congruitatem perficiendam. Quapropter
ego, qui super Paldolfus filius iamdicti Ademarii, ideo dum michi congruum
esse videtur bona etenim mea voluntate atque pro firma stabilitate, dum
ibidem interessent idonei homines subscripti testes, per hanc quoque videlicet
cartulam vendidi tibi iamdicto Dauferio, filio predicti Dauferii, totam et integram
iamdictam casam meam fabri tam et casam ligneam terraneas et terram
vacuam, quam superius declaravi legibus pertinentem habere intus iamdictam
hac nova Beneventi civitate propinquo iamdictam ecclesiam vocabulo Sancte
Thecle atque propinquo plateam puplicam que ire videtur secus ecclesiam vocabulo
Sancti Potiti et iuxta murum huius prephate nove Beneventi civitatis,
et est ipsa casa fabrita et lignea atque terraneas et terra vacua quas tibi eidem
Dauferio vendidi, sicut prelegitur per hos fines: de una parte qualiter vadit
cum proprio pariete suo fine andito commune de pusterula commune, quam ad
communem habemus cum aliis nostris consortibus; de secunda parte qualiter
vadit a cantone de predicta casa fabrita, quam tibi vendidi et usque in uno termine,
qui positus est infra iamdictam terram, quam tibi vendidi, et ipsum supradictum
anditum commune, et ab eodem termine qualiter directum vadit
usque in alio termine, qui stare videtur secus casam terrane am pertinentem Adelferio
filio Guandelgarii, ab inde qualiter directum vadit secus eandem casam
iamdicti Adelferii et usque in sciricidio de casa pertinentem ipsius prepfate
ecclesie vocabulo Sancte Thecle; de tertia parte qualiter vadit fine media
strictola de casa pertinentem prephate ecclesie; de quarta parte qualiter vadit
fine iam dicto muro huius prephate nove Beneventi civitatis, in quo vero muro
omni tempore firmam potestatem habeatis tu iamdictus Dauferius et tui heredes
et illi, quibus a vobis data paruerint, et illorum heredes et homines et
missi vestri et illorum ibidem rumpere et foramina facere et capita trabum ibidem
mittere et semper habere, et super eundem murum hedificium et laborem
facere et semper habere secundum vestram voluntatem, et vadit et coniungit
in predicto pariete, qui est primus finis. Et de predicta mea venditione, qualiter
prelegitur, nec michi nec ad meos heredes nec cuicumque alteri habendum nullam
inde reservavi; sed totum et integrum illud infra cunctos supradictos fines,
quos prelegitur, una cum inferius et superius et cum viis et anditis suis
per iamdicta andita commune et cum muniminibus propriis et cum portione
de uno brebe divisionis, quod est scriptum per Andream notarium, et de aliis
muniminibus communibus inde pertinentibus et continentibus atque cum omnibus
aliis inde pertinentiis trasactivo illud tibi eidem Dauferio vendidi habendum
et possidendum; unde pro eadem mea venditione confirmanda manifestum
facio quia recepimus inde a te finitum pretium quadraginta trentenas denariorum
387
bonorum de monetis Ottonis et Heinrici, ea ratione ut amodo et semper tu
iamdictus Dauferius et tui heredes et illi quibus a vobis data paruerint et illorum
heredibus integram iamdictam meam venditionem, sicut prelegitur, habere
et possidere debeatis securiter, inde faciendum omnia quodcumque volueritis
sine mea et de meis heredibus aliqua contradictione et sine cuiuscumque requisitione.
Unde obligo me ego qui super Paldolfus et meos obligo heredes tibi
eidem Dauferio et ad tuos heredes et ad illos quibus a vobis data paruerint
et illorum heredibus integram iamdictam meam venditionem, sicut prelegitur,
amodo et semper antistare et defendere ab omnibus hominibus ab omnibusque
partibus; quam si taliter illam vobis non defensaverimus aut si aliquando tempore
ego vel mei heredes tecum vel cum tuis heredibus seu cum illis quibus a
vobis data paruerint vel cum illorum heredibus de predicta mea venditione que
superius legitur, causare aut contendere presumpserimus per qualemcumque inventam
rationem, querendum inde vobis aliquid tollere aut contrare vel minuere
seu de vestra illud subtrahere proprietate et dominatione et si illud
vobis non defensaverimus, sicut superius legitur, aut si hoc qualitercumque
removere quesiverimus, ideo ante omnia octoginta solidos constantinatos pena
tam me quam et meos heredes tibi et ad tuos heredes et ad illos quibus a vobis
data paruerint et illorum heredibus componere obligavit. Et in antea omni
tempore exinde adversus vos inviti taciti et contempti permaneamus per eadem
obligatam penam atque inviti tam ego quam et mei heredes tibi et ad tuos
heredes et ad illos quibus a vobis data paruerint et illorum heredibus amodo
et semper omni tempore antistemus et defendamus vobis iamdictam meam
venditionem, sicut superius legitur, per supradictam obligatam penam. Sic tamen
ut omni tempore quando me vel meos heredes quesiveritis auctores et defensores
ex predicta mea venditione remittite apud me per omnes vices vel
apud meos heredes quantum habueritis de ipsis muniminibus inde pertinentibus
et continentibus salva ut non sint cassata neque falsata quatinus illa ad legem
ostendere valeamus et ut cum eis causare possamus ad habendum illa apud
nos per omnes vices dies triginta ad causandum et finem cum nostris causatoribus
faciendum, et tunc ego vel mei heredes antistemus et defendamus vobis
iamdictam meam venditionem, sicut supra vobis obligati sumus. Et semper
quando veneritis ad dandum nobis iamdicta munimina, sicut dictum est, tunc
ego vel mei heredes demus vobis guadiam et ponamus vobis mediatorem, secundum
legem et consuetudinem istius civitatis ante notarium et idoneos testes
cum pena obligata octoginta solidos constantinatos, quatinus ad completos ipsos
triginta dies remittamus apud vos iamdicta munimina salva qualia vos illa nobis
dederitis per ipsam guadiam, quam sicut dictum est, vobis dederimus et per
ipsum mediatorem, quem tunc inde vobis posuerimus, et per eandem obligatam
penam; tantum si de predicta guadia a vestra parte brebe feceritis per
omnes vices, cum reddiderimus vobis ipsa munimina, sicut dictum est, debeatis
nobis illud cassare et cassatum illud apud nos remittere; et quando per vos
ipsos volueritis fieri auctores et defensores ex predicta mea venditione, firmam
388
potestati habeatis quantum habueritis de ipsis muniminibus inde pertinentibus
et continentibus ad legem ostendere et cum vestris causatoribus inde
causare et contendere omnemque definitionem inde cum eis facite, sicuti nos
inde facere debuissemus, et predictam meam venditionem per vos ipsos illam
vobis defendite et securiter possidete. Unde pro adimplendum vobis in predicta
ratione ea omnia, qualiter a mea parte superius leguntur, ego et mei heredes
tibi eidem Dauferio tuisque heredibus et ad illos quibus a vobis data paruerint
illorumque heredibus guadiam exinde tibi dedi ego qui super Paldolfus
et mediatorem tibi posui Iohannem filium Landolfi Marandi ad pignerandum
tu et tui heredes et illi quibus a vobis data paruerint et illorum heredes iamdictum
mediatorem et eius heredes in omnibus rebus illorum sine calumpniis,
quatinus ego et mei heredes adimpleamus vobis ea omnia qualiter a nostra parte
superius legitur per iamdictam guadiam et predictum mediatorem et per
supradictam obligatam penam. Nam hic inferius declaro quia tibi eidem Dauferio
potestatem dedi ut tam tu quam et tui heredes et illi quibus a vobis iamdicta
casa mea fabrita, quam tibi vendidi, data paruerint et illorum heredes super
iamdictum anditum commune, per quod itur ad predictam pusterulam communem,
pontilem et hedificium facere et semper habere et in ipso pariete, qui
est de casa que fuit Imetanci patrui filii mei et que nunc est pertinens Adelferio
filio Landemarii, foramina facere et capita trabum ibidem mittere et semper
habere et ructura illa, que ibidem feceritis, debeatis illud bonum conciare cum
calce et plecta, sicut meruerit per iamdictam guadiam et predictum mediatorem
et per supradictam obligatam penam. Quod te Iohannem clericum et notarium
atque scribam sacri Beneventani Palatii taliter scribere rogavi. Actum
Beneventi. Feliciter.
+ Ego Drogo clericus et notarius me subscripsi.
+ Ego Ademarius me subscripsi.
Torna all'inizio