Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.267 » Pag 69 - 71

2.267
69
71

69
+ In nomine domini quadragesimo anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense september prima indictione. ideoque nos iohannes et leo germani filii quondam
gutti atrianenses declaramus habere rebus in locum veteri in campo illo, qui est secus mare
ulter flubio boneia, in quo ecclesia sancti iohanni dedicata est, et in locum ubi dicitur fabale
et troccle et ragitu usque flubio, qui dicitur albole pertinentem nobis per gradum successionis
parentuum et per nostris rationibus; et congruum est nobis illut donare arechisi et iaquinti
castaldei germani filii quondam iohannis, et ut firmiter illut perficere baleamus, ante
70
subscripto notario et testes ostedimus concessionis a palatio, qualiter havemus licentiam et
potestatem de rebus et causa nostra dandum et iudicandum et omnia inde faciendum, qualiter
voluerimus. et ideo, sicut nobis congruum est, per hanc chartulam bone nostre voluntatis
donamus atque at semper habendum confirmamus vobis iamdictorum arechisi et iaquinti
castaldei inclitum quantum quantoque ipse genitor et genetrice nostra habuerunt in
totis ipsis rebus de predictis locis, et quomodocumque nobis ividem fuit et est pertinentes aut
fuerit cum omnia intro se haventibus omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de vie sue et
cum omnis monimen indeque pertinentes, funditus illud vobis donavimus. Unde nullam nobis
vel at uxoribus nostre, aut cuiqua hominibus vel in quabis partibus exinde restitit aut dicimus
remanere sortione, set totum et inclitum, sicut supradictum est, illut vobis donavimus
at securiter et firmiter amodo et semper vos vestrisque heredibus illut havendum, dominandum,
omnia exinde faciendum, que volueritis, absque omni nostra nostrorumque heredibus
aut cuiqua hominibus contrarietate vel requesitione. Unde pro confirmandam et staviliscendam
hanc nostra donatione, nunc a presentis iuxta legem launegilt a vos recepimus cammiso unum,
sicut inter nos comvenit. finitoque launegilt ipsum aput nos ea ratione, per bona comvenientia
guadia vobis predictorum germani dedimus et mediatori vobis posuimus nos ipsis; et per
eadem guadia obligamus nos suprascripti iohannes et leo et nostris filiis et heredes amodo
et semper antistandum et defensandum predicta nostra donatione cum vice de vie sue vobis
vestrisque heredibus da omnibus hominibus, cui per nos exinde datum aut obligatum paruerit,
vel qui pro nostris partibus vel pro pars uxoribus nostris vobis inde emiserit vel proposuerit
quodcumque causationes. si autem, sicut dictum est, taliter illut vobis non defensaverimus,
aut si nos nostrosque filii et heredes quomodocumque per qualecumque ratione illut
vel exinde vobis vestrisque heredibus tollere aut contrare quesierimus, aut si quodcumque
causationes vobis inde proposuerimus, ante omnia questio et causatio nostra modis omnibus sit
exinde tacita et bacua, et componere obligamus nos nostrosque filiis et heredes vobis vestrisque
heredibus viginti auri solidos constantinos, et per invitis, sicut supradictum est, illut vobis defensemus.
de alii vero hominibus per vos ipsis siatis vos et vestris heredibus inde auctores et
defensores cum supradicta monimina et cum quale alia monimen et rationem inde havere potueritis,
quomodo et qualiter volueritis, et quale monimen inde havere potuerimus, per ipsa guadia
obligamus nos illas vobis dandum atvendum illas usque at veram et diffinita legem; et hubi de
predicta donationem finem feceritis, monimen ipsa, que vobis dederimus, aput nos remittere deveatis
at havendum nos illas in suprascripto hordine. et taliter scrivere rogavimus te radechis
notarius. actum salerno. +
+ ego grimoald
71
+ego richardus notarius me subscripsi
+ego romoaldus me subscripsi
+ego madelfreda
+ego ursus scriva filius costantini hanc chartulam similem exemplavi ante presentiam
subterscriptorum testium de chartula langovardica scripta mense februario indictione prima.
+ego sergius de domno lupo de sergio comite in ista exemplationem testis sum, quia ipsam
chartulam langobardica vidi et relegi.
+ego maurus de domno lupo de sergio comite in ista exemplatione testis sum, quia ipsa
chartula langobardica bidi et relegi.
+ego leo filius sergii de mansone comite in ista exemplatione testis sum, quia ipsa chartula
langobardica vidi et relegi.
+ego costantinus filius mansonis de costantino de lupo comite in ista exemplatione testis
sum, quia ipsa chartula langobardica vidi et relegi.
Torna all'inizio