Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.93 » Pag 372 - 374

1.93
372
374

372
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo
nonogesimo octabo et septimo decimo anno principatus domni secundi
Richardi gloriosi principis, mense augusto, indictione sexta. Nos denique
Benedictus presbiter et Petrus presbiter, rectores ecclesie vocabulo Sancte
Marie, qui sita est intro castro Cikale ... bona et nostra voluntate per hanc chartulam
dedimus et tradidimus tibi Iohannes presbiter filio Petro presbitero
de Ruta de castello Cymeterio ad pastinandi una petia de terra, qui est posita
ad ipsa Fracta ubi nominatur ad Reuscarabaietu et habet finis: de uno capite
a parte orientis terra de Petri Sikelgayte; de alio capite a parte occidentis
fine via puplica; de uno latere a parte meridie terra de Petri Mellusu; de alio
latere a parte septemtrionis fine ipsu fossatu. Hec nominata petia de terra et
suprascripte finis, qualiter finis eius predicte sunt, tota et integra cum omnia
374
sibi superposita et cum vice de viis et andita sua, et cum inferius et superiusque
suis, et cum omnibus arboribus et vites qui modo ibide modo ibide posite
sunt, tota et integra dedimus tibi prenominatus Iohannes presbiter et at
tuis heredibus illut ad pastinandum et detinendum in eo tinore ut in ipsa terra
arboribus et vites plantetis cum boves et ad manus semper laborare debeatis
iusto et legitimo ordine, ut expedit illut diligenter clara facta veritate, bene pareat
edificiatum, et de vestra semente illut seminare debeatis, et quodcumque
ibide feceritis de vestro seminatum exinde detis nobis et ad nostris posteris terraticu
de quattuor, partem unam. Vindemia vero vos vindemia re debeatis cum
vestris operarii et conciaturia, et quicquid ibide dominus Deus dederit de vino
mundo per medietatate inter nobis dividere debeamus ad palmentum legitime
calcatu. Peciola vero iusta reballata super vos tollere debeatis, et propter
ipsa peciola dare nobis debeatis et ad nostris posteris unu pullum bonu palmentaticu,
et quando per tempore fuerit ipsa vindemia ad duas personas homini
nostri manducare et bibere dare debeatis, ut iustum fuerit. Unde obligamus
nos qui supernominati Benedictus presbiter et Petrus presbiter, obligamus et
nostris posteris, tibi prenominatus Iohannes presbiter et at tuis heredibus ut
si de hec omnia, que superius legitur, minime agere presumpserimus, aut in
aliquid offensi fuerimus per quobis ingenio remobere aut tornare voluerimus;
tunc componinimus nos et nostris posteris tibi et ad tuis heredibus auri solidi
viginti, et hanc chartulam pastinationis firma sit semper et stabile. Et te Iaquintum
presbiterum et notarium scribere rogavimus. Actu Cymiterio mense et indictione
suprascripta sexta.
+ Ego Benedictus presbiter.
+ Ego Petrus presbiter.
Torna all'inizio