Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.723 » Pag 26 - 27

5.723
26
27

26
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari, et secundo
anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense iulius, tertia indictione.
Memoratorium factu a me iaquintus diaconus filius gaudiosi, eo quod ante presentia
maioni presbiteri et abbati ecclesia sancti maximi, et ibique astabant petrus comes,
qui est unum de dominii et adbocator ipsius ecclesie, et alii subscripti testes, per convenientia
ad tenendum et lavorandum per iussionem ipsius ..... tradidit ego una cum ipso
petrus comesque adbocatorem ipsius ecclesie iohanni filio nastasie una pecia de terra
cum arbustis, quod pars ipsius ecclesie abet in locum nucerie ad barbacianu a subtus ecclesia
sancti polisti, quod ego qui supra iaquintus diaconus in beneficium retineo a pars
ipsius ecclesie per as finis et mensuras: a pars sebtemtrionis fine bia publica, inde passi
quadtuordecim: a pars occidentis fine ipsius ecclesie, inde passi quadraginta quinque:
a meridie sunt passi undecim et cubito unum et palmo unum: a pars orientis usque ipsa
via priore fines, inde abet passi quadraginta octo, et in medium per trabersum abet passi
sidecim et cubito unum, totum ad iusto passum omini mensuratum; ec vero predicta pecia
da terra cum arbustis per iamdicta mensuria tota et inclita cum omnia intro se abentibus
et cum vice de ipsa via ipsius iohanni ad laborandum tradidimus, tali ordine, ut
amodo et semper, natos nascente, ad sua et de suis eredibus sit potestate eos tenendum
et dominandum, et ibidem residere et abitare, et fobee et omnis sue utilitatis iusta rationem
ibidem faciant, et totum eos per circoitum illut cludant et semper clusum abeant,
sicut meruerit; et amodo et usque quadtuor anni completi, ubi meruerit infra ...... arbores
et vites ibi pastenarent, et totum eos abeant laboratum et cultatum de super et de
27
subter ad ipso constitutum et surtum, sicut locus ipse meruerit, ut proficiant et non dispereant,
ut vonum pareant surtum et operatum, et amodo et in antea omni tempore si voluerint
illut tenere et lavorare, totum sue sint potestatis eos tenendum et dominandum, et
ibidem residere et abitare, et fobee et omnis sue utilitatis ibi faciant iusta rationem, et
semper illut clusum abeant, et ipso arbustum annualiter laborarent, sicut meruerit, ut
proficiant et non dispereant; et cum vindemie tempus fuerit, annualiter faciant me vel pars
ipsius ecclesie scire, ut dirigamus ibidem missum nostrum, et ille et suis eredibus annualiter
ipso arbustum salbum faciant, et temporibus suis vindemiarent, sicut meruerit, et
totum ipso vinum ibique ad palmentum per medietatem dividere: ipso missum tollat ipso
vinum medietatem, et ille et suos eredes tollat reliqua medietate, et ipsa medietate
ipsius ecclesie illis adducere per ipso locum nucerie ad cellario ipsius ecclesie, quod abuit
a li pariti et reponant illut in organeum ipsius ecclesie, quod ei adsignaberit, et ipso
organeum per illis fiat vonum conciatum; et, dum ibidem steterit ipso missum pro
ipsa vindemia et ad recipiendum terraticum, illis eum notrire secundum sua possivilitatem,
et deant palmentatica, sicut meruerit; et que amodo et semper ibidem seminaberint,
deant inde mihi vel ad pars ipsius ecclesie annualiter terraticum secundum consuetudinem
de ipso locum; poma vero, si ibidem abuerint, per tempore, quando meruerit,
medietatem illut nobis dare, et reliqua medietate illis sivi abere; et quale tempore
ille et suos eredes ipsa rebus tenere et laborare non boluerit, inclita ipsa rebus laborata
et cultata et clusa remittate ipsius ecclesie, et licead ille et suos eredes inde exire cum
redita et cum omnis sua causa movilia, et ire cum illut, ubi voluerint, sine contrarietate
de pars ipsius ecclesie. Unde pro taliter guadia nobis ipse iohannes dedit, et mediatorem
nobis posuit iohannes filius ciceri de locum angre; et per eadem guadia etc. Statuta mulcta
viginti solidorum auri Constantini.
Et unc brebem scripsi ego romoaldus notarius qui
interfui.
+ ego mirimo
+ ego amatus
+ ego machenolfus.
Torna all'inizio