Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.84 » Pag 335 - 338

1.84
335
338

335
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo hoctogesimo nono, mense martius, duodecima indicnone. Nos i sumus
Amatu, filius cuiusdam Iohanni, et Risu et Ursu, germani et fili cuiusdam
Cressentii, de oc quod in castello qui dicitur Merculiano ante idoneos omines
subscriptorum testium declaramus nos abere una pecia de rebus, qui est
terra et castanietum in loco ubi Selba de Adulo dicitur pertinentem nobis
per nostra rationem, et congruum nobis estt illut donare Iaquinti presbiteri
filio cuiusdam Iohannis habent e secum Landus diaconum et notarium abbocatorem
suum. Quapropter nos supranominati Amatus et Risu et Ursu,
ideo sicut nobis congruum exet videtur, vone etenim nostre volumtatis per
anc quoque bidelicet cartulam donabimus tibi iamdicto Iaquinti presbiteri ipsa
iamdicta pecia de rebus ut diximus de iamdicto loco, sicut bidetur esse per ec
finis, sicut ic supter per ordinem legitur: de una parte fine bia puplica; de
alia parte fine rebus tuaque iamdicti Iaquinti presbiteri; de alia parte fine rebus
336
Sancti Laurentii, qui constructum esse dinoxitur intus cibitatem Abellini,
ab inde badi per ipsa fine et coniunge se usque in iamdicta bia puplica prioras
fines. Infra omnes iamdictas finis, qualiter superius legitur, integram medietate
tivi iamdicto Iaquinti presbiteri donabimus in parte de ipsa rebus tuaque
iamdicti Iaquinti presbiteri, una cum inferius et superiusque, cum bia et andita
sua, cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis ad semper abendum et
poxidendum tu qui supra Iaquintus presbiter quam et tuis heredibus, faciendum
exinde omnia quodcumque volueritis sine contradictione nostra e deh
nostris heredibus aliqua contradictione aut sine cuiuscumque requisitione. Unde
pro cunta eadem nostra donatione confirmandum adque constabiliscendum,
continuo recepimus a te predicto Iaquintus presbiter launegilt mantellum unum,
que inter nobis combenit; finita estt enim ipsa nostra donationem. Unde obligamus
nos supranominati Amatu et Risu et Ursu obligamus nos et nostris
heredibus tivi iamdicto Iaquinti presbiteri, quam et ad tuis heredibus obligamus
nos integra predicta nostra donatione, quibus superius legitur, nos vobis
illut antistare et defendere ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus,
et ego iamdictus Amatus da parte de ipsa uxorem mea, et nos dicti Risu et
Ursu da ipsa genitrice nostra et da ipsa aba nostra, et da omnes omines,
qui pro partibus eorum exinde vobiscum causaberit, secundum Langobardorum
legem. Quod si taliter, ut dictum estt, nos et nostris heredibus
tivi iamdicto Iaquinti presbiteri quam et ad tuis heredibus amodo et semper
da omnes omines non defensaberimus, aut si nos ipsis per quolibet ingenio
retornare aut remobere seu contrare vel amminuare quesierimus, aut si aliqua
intentione vobis inde preposuerimus per quambis modis; ideo ante omnia quinquaginta
solidi aurei costantinati voni nos et nostris heredibus tivi iamdicto
Iaquinti presbiteri quam et ad tuis heredibus pena conponere obligabimus, et
in antea per inbitis omni tempore semper tacitis et contemntis permaneamus,
adque per inbitis illos vobis defensaberimus velut prelegitur per iamdicta
pena obligata. De qua per vona combenientia nos supranominati Amatu et
Risu et Ursu guadiam tibi Iaquinti presbiteri dedimus et mediatores tibi posuimus
nos ipsos
; oc tinore, ut integra ipsa supradicta nostra donatione,
quibus superius legitur, nos et nostris heredibus tivi iamdicto Iaquinti presbiteri
et ad tuis heredibus omni tempore exinde defensemus secundum lege
ab omnibus ominibus ab omnibusque partibus sicut supra obligati sumus
per supradicta guadia et nos ipsis mediatori et pena obligata. Beruntamen declaramus
in ista cartula quia ego iam dictus Hamatus et nos dicti Risu et
Ursu dedim
us tivi iamdicto Iaquinti presbiteri ista supradicta donatione, quibus
superius legitur, ut tu iamdictus Iaquintus presbiter et tuis eredibus debetis
nobis et a nostris eredibus laborare alia reliquam medietatem de ipsam
rebus et insetare et surgere et cultare sicut meruerit et sicut ipsum brebe
338
suum et sicut ipsum brebe nostrum continet per iamdicta obligata pena.
Quod te Landus diaconum et notarium scribere rogabimus, mense et indictione.
Felliciter.
+ Ego Petrus presbiter.
+ Ego Adelferi.
Torna all'inizio