|
130
+ In nomine domini nostri Iesu Christi, eius incarnationem
anno vero millesimo septuagesimo quinto quam et tricesimo quarto
anno principatus domni nostri Gisulphi glorioso princeps
filii domni Guaimari holim princeps, mense septembrio tertiadecima
131
indictione. Memoratorium factum a nobis Aldemari
filius quondam Gualfrede presbiteri et Petrus et Mari et Iohannes
germani anc filii quondam Petri, nos ante subscripti testes
per vona conbenientiam qua et pro pars et vice domni Rachelis
normanni mangni nostri seniori et per illius demandatione tradidit
nobis at tenendum et lavorandum Riso bisconte et ministeriale ipsius
suprascripti seniori de tota castanieta quod abuit ab Ebertus
comes in locum Muntorum Rotense finibus ubi proprio nomine
at Cepponamine dicitur de tota ipsa castanieta de ipso locum
Cepponamine inclita medietas ipse Riso pro pars ipsius seniori
tradidit, qui est ipsa castanieta modo pertinentes ipsius suprascripti
nostri seniori per suam plupicalia. in talim ordine ipse Riso
ipsa medietate de ipsa castanieta illut nobis at tenendum
et lavorandum tradidit ut amodo et omni tempore natos naxentes
at nostra qui supra toti suprascripti et de nostris eredibus sint
potestatis illut tenenendum et lavorandum, fobeas et omnes nostre
utilitatis iusta ratione ibidem faciamus, et ipsa castanieta abto tempore
studiemus et cultemus de super et subter, cura et vigilatione
exinde abeamus et ipsee castanee abto tempore colligamus et
colligere faciamus et seccemus ille et per medium ipse castanee
inter nos dibidamus nos toti suprascripti et nostris eredibus inclitam
medietatem et pars ipsius suprascripti seniori et de subcepsores
suos alia medietate, et de quod in tota ipsa tradictione
semminaberimus demus exinde terraticum in pars ipsius seniori
vel de subcepsoribus suis secundum consuetudo de ipso locum. unde
pro taliter per vona conbenientia guadiam nobis ipse Riso pro
pars et vice ipsius suprascripti seniori dedit et mediatorem nobis
exinde posuit seipsum et per ipsa guadia obligabit se talim
hordine ut amodo et omni tempore natos naxentes antistare et defensare
nobis nostrisque eredibus tota et inclita ipsa medietate
de ipsa castanieta de predicto locum qualiter diximus da omnes
omines omnique partibus. quod si taliter ut superius legitur ipse
Riso nobis nostrisque eredibus non adimpleverit vel si illut nobis
132
nostrisque eredibus tollere aut contradicere quesierit, tunc per ipsa
guadia componere hobligabit se nobis nostrisque eredibus aut
cui cartula ipsta vice nostra causandum in manum paruerit biginti
auri solidi costantinatos et omnia suprascrpa nobis adimplere;
ideo et nos suprascripti omnique tempore de ipsa tradictione
ego Aldemari et meis eredibus abeamus inclitam medietatem et
nos suprascripti germani et nostris eredibus alia medietate faciendum
per partes de ipse nostre sortionibus omnia quod nobis placuerit.
Et uno brebem scripsit ego Abalzamus clericus et notarius
scriba palatii suprascripti seniori et per iussione ipsius Risi. S.
+ Ego qui supra Riso.
| |