119 
Christe fave. 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno quinquagesimo hoctabo: sed 
et constantino magno imperatore frater eius anno quinquagesimo quinto: 
die nona mensis decembrii indictione prima neapoli: Certum est me gregorium 
filium quondam petri de iubinum qui fuit de loco qui vocatur 
patruschanum et modo avitare bideor intus castello puteolano: A presenti 
die promitto vobis domino stephano venerabili abbati monasterii domini 
et salvatoris nostri ihesu christi insule maris: et cunta vestra congregatione 
monachorum memorati vestri monasterii: propter integras duas 
terras vestras pertinente memorati vestri monasterii posita vero in loco qui 
vocatur trispide territorio puteolano: ex quibus una terra que vocatur at 
triperule: quod sunt modias quattuor. et quartas octo. et alia terra que 
nominatur at corrigie de sanctum theodorum cum egripas suas. et sunt modia 
septem ex ipsa egripas seu et propter integras tres modia et quartas septem 
terre ex integrum campum vestrum pertinente memorati vestri monasterii 
positum vero in memorato loco trispidi. oc est iusta ipsa terra que vocatur 
at ille corrigie que vocatur de sanctum theodorum. quamque et propter 
integra terra vestra iterum pertinente memorati vestri monasterii que appellatur 
at caballara posita vero in memorato loco quod sunt modias quattuor 
quartas duas et media insimul mensuratum at passum ferreum sancte 
neapolitane ecclesie. utraque cum arvoribus et introitas suas omnibusque 
eis pertinentibus. quas mihi meisque: heredibus dedistis in colligio at lavorandum 
et detinendum. In eo enim gtenore ut debeam ego et heredes meis 
illut omni annuo apto tempore subtus et super bene et diligenter lavorare 
et excolere seu at meliorem cultum perducere promittimus in omnibus bene 
ut expedit cum nostros vobes et conciaturias et operarios et subta vel 
omnia expensa caucuminas et vites ibidem ponendi et plantandi quantas ibidem 
per annuo sufficerint. et de nostra semmente eos seminandi potare vero 
desramare iusta rationem seu albaciare et propaginandi et fines eius per 
120 
circuitum defendendi omnia et in omnibus queque ibidem per annuo necessum 
fuerit et indiguerit ego et heredes meis illut facere et peragere debeamus 
at omni nostro expendio. et quodcumque mihi meisque: heredibus 
per annuo deus dederis ibidem in quolibet seminatum super nos nobis illud 
tollere et habere debeamus. unde nullam partem nobis exinde queratis. 
preter omni annuo per estate ego et heredes meis vobis posterisque vestris 
et in memorato vestro monasterio dare debeamus terraticum. Idest triticum 
modia septem et quartas septem et media et alia septem modia et quartas 
septem et media quale volueritis tollere per annuo sibe ordeum vel mileum 
insimul bonum siccum tractum et mensuratum usque intus ipso castello vel 
at litum maris ex ipso castello gratis mensuratum at modium iustum de 
comedendum asque omni amaracationem. vinum vero quantum omni annuo 
ibidem deus dederis at palmentum vestrum ex ipso loco trispidi mundum 
et saccapanna per sexuncias inter nobis dividere debeamus vos et posteris 
vestris et memorato vestro monasterio exinde tollere debeatis medietate. et 
ego et heredes meis alia medietate exinde. preter quantum grecum ibidem 
per annuo deus dederis super vos vobis illut tollere et habere debeatis. et 
at vicem tollere debeamus de communi pro ipsum recum binum mustum 
mundum alium tantum. set nos ipsa tota bindemia illa bindemiare debeamus 
at nostrum expendium. binum vero at bibendum at ipsis operariis qui bendemiaberis 
de communi exinde exire debeas portione vero vestra qui 
vos posterisque: vestris ex ipsum binum mundum et saccapanna seu grecum 
exinde tetigerit ut super legitur ego et heredes meis vobis posterisque 
vestris exinde illut trahere debeamus usque: at illa plagia de obserara 
gratis. et ipsa portione vestra ex ipsum binum mundum et saccapanna et 
grecum ego et heredes meis vobis posterisque: vestris illut conserbare debeamus 
in organeis nostris usque in dies tres. et quandoque tempore vos 
aut posteris vestris ibidem at recolligendum direxeritis per ipsa vindemia 
duas personas vestras ego et heredes meis enutrire debeamus ut iustum 
fuerit. et omni tempore ego et heredes meis. una cum benedicto et petro 
et cum mari et bono germanis portionaris vestris qui sunt de castello cummano 
et cum illorum heredibus abere debeamus ipsum palmentum vestrum 
fravitum et subscetorium suum coopertum at nostrum expendium. et si aliquod 
at conciandum habuerit ipsum palmentum et subscetorium vos illut 
121 
conciare debeatis at vestrum expendium. set ipsum magistrum qui ipsum 
palmentum conciaberis ego et heredes meis et cum ipsas nominatas personas 
et cum illorum heredibus eum enutrire debeamus ut iustum fuerit. et dum 
ipsum palmentum et subscetorium at conciandum habueritis nos vobis ibidem 
atiubare debeamus. et quale annuo illut potaberimus ipsa ligna quem 
inde potaberimus in vestra sit potestate. et nullatenus presummetis vos vel 
posteris vestris nec habeatis licentiam memoratis terris vestris sicuti per 
ipsa mensura est qualiter superius legitur mihi meisque: heredibus tollere 
per nullum modum. bene et diligenter ego et heredes meis eos lavorantes et 
omnia memorata. adimplentes qualiter superius diximus. et quandoque ego 
aut heredes meis vobis posterisque: vestris memoratoque vestro monasterio 
illut abrenuntiare voluerimus cum omnes eius meliorationes licentiam et 
potestatem habeamus. si tunc illut bene fuerit arbustatum et vitatum ut iustum 
fuerit. verumtamen si quidem iohanne germano meo ad avitandum benerit 
intus memorato castello puteolano ut ibidem avitaberis statimque debeat 
ipse iohanne germano meo lavorare memorata terra que vocatur at 
caballara que superius mihi dedistis at lavorandum cum ipsis aliis terris 
vestris ut super legitur in omnem ordine et rationem qualiter mihi superius 
illud dedisti. tantummodo ut si vos vel posteris vestris ibidem obedientiam 
feceritis aut si super vos lavoraberitis licentiam et potestatem habeatis nobis 
nostrisque: heredibus illut tollere. set de plenum nec de legumenatum nobis 
exinde non eiciatis. Quia ita nobis stetit: Si autem nos vel heredes nostris 
quobis tempore contra hanc chartulam ut super legitur benire presumpserimus 
et in aliquid offensi fuerimus per quobis modum aut summissis personis 
tunc componimus vobis posterisque: vestris et in memorato vestro monasterio 
auri solidos sedecim bythianteos. et hec chartula ut super legitur 
sit firma: scripta per manus leoni curialis scribere rogatus per indictione 
memorata prima + hoc signum + manus memorati gregorii quod ego qui 
memoratos pro eum subscripsi + 
+ ego athanasius filius domini iohanni testi subscripsi + 
+ ego petrus filius domini stephani testi subscripsi + 
+ ego petrus filius domini stefani testi subscripsi + 
+ Ego leo Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata prima+
  |