Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.903 » Pag 48 - 51

6.903
48
51

48
+ In nomine domini octabo decimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, filii quondam domni guaimari principis, mense december, quarta indictione. Memoratorium
factu a me ligori atrianense filio quondam sergi, qui bocabat butrunnile, eo
quod ante presentia hamati iudici coniuntu sum cum catoala hatrianense filia quondam
leoni qui bocabat butruvile, et cum stefanus atrianense filio quondam sergi: ipse stefanus
pro vice gemme sorore sua que fuit uxor sergi atrianensis germani ipsius catoale, etiam
et pro vice infantule nepote ipsius stefani nomine blactule et filia ipsius sergi et predicte
gemme, propter ad dividendum terris cum vineis, et pomiferis, et terris bacibe, quod commune
abemus in locum luco via, ubi a lu stainum dicitur, quod mihi et predicta catoala
et ipsius sergi pertinuit per successionem mihi iamdicto ligori inde pertinet abere medietate,
et ipsius catoala et predicto sergi germano suo pertinet abere alia medietatem; et
statim, sicut utraque partes complacuit, divisimus tota rebus ipsa et fecimus exinde due
sortis, una sorte fecimus esse in parte orientis et alia sorte fecimus esse in parte occidentis.
49
ipsa sortione da parte orientis per hec finis et mensuria: ha parte orientis, quod est
de capite fine bia publica, inde sunt per ipsa bia passi octuaginta quadtuor; et da ipsa
bia pergente et descendente per termiti et coniungente in una rebolta in quo duobus termiti
ficti sunt, et inde sunt passi centum quadtuor; et da ipsi duobus termiti rebolbente
et descendente per termiti et coniungente in medio ballone, qui est quasi in parte meridie
in quo unum termine fiximus, inde sunt passi sexaginta. quinque; et de ipso termite rebolbente
et descendente in parte occidentis per ora de ipso ballone et coniungente in unum
termite, qui fictu est inter ista sorte et ipsa halia sorte, inde sunt passi duocenti et guvitum
unum; et iterum rebolbente in parte septemtrionis per termiti iusta ipsa halia sorte,
in quo unum termite fictum est, inde sunt passi quinquaginta tres, et da ipsi quinquaginta
tres passos rebolbente in pars occidentis iusta quod inter nos
commune divisimus, et coniungente in unum termite, qui fictum est inter ista sorte et ipsa
halia sorte, inde sunt passi seiaginta; et da ipso termite rebolbente iusta ipsa halia sorte
et prebaricante ipsa bia nostra, commune in pars septemtrionis et coniungente in medio
balluncellum inde sunt passi biginti sei; et iterum rebolbentem et saliente per ora de
ipso balluncellum et coniungente ad una pecia de terra cum vinea et pomis et bacibum,
in quo casa fabrita et furnum modo habet que adiunta est in ipsa halia sorte, inde sunt
passi centum triginta quinque; et da, ipso ballone rebolbente quasi in parte meridie iusta
ipsa pecia que, ut diiimus, adiunta est in ipsa halia, sorte et coniuncta ad ipsa bia nostra
comune, inde sunt passi quadraginta septe usque in ipsa bia nostra commune; et.
iterum rebolbente et saliente in parte orientis da completi ipsi quadraginta septem passi
per ipsa bia nostra commune, quod inter nos commune divisimus, inde sunt passi centum
sexaginta usque unum termite qui fictum est iusta, ipsa bia; et da ipsa bia, in quo ipsu
termite fictum est, rebolbente in parte septentrionis iusta halia bia comune, quod inter
nos similiter divvisimus comune, inter ista sorte et ipsa halia sorte et coniungente in
unum balluncellum inde sunt passi quinquaginta quadtuor; et iterum rebolbente et saliente
per medio ipso balluncellum, unde hiver tempus acqua decurrit, sicut diiimus, saliente
inde in parte orientis, et coniungente in ipsa bia publica et inde sunt passi centum
biginti; et in ista sorte adiunsimus una peciola de terra baciba, qui dicitur da la
iscla qui est per ec finis et mensuria: ha parte occidentis iusta ipsa halia sorte, sicut
terminatum est da medio ballone pergente in parte septemtrionis, inde sunt passi quinquaginta
minus guvita dua in bia nostra commune, quod inter ambe ipse sortis inter nos
commune divisimus: a septentrionis pergente erga ipsa bia nostra commune inde sunt
passi quinquaginta: a parte orientis relaxante ipsa bia et pergente in parte meridio
50
iusta fine padule nostra commune, inde sunt passi tridecim: ab ipsa pars meridie similiter
fine ipsa palude quod, sicut diximus, nostra commune, inde sunt passi octuaginta duo. Tota
suprascripta rebus per iamdicte finis et mensuria fecimus exinde una sorte cum vice de
ipse bie: tantum inde sceptuavimus una peciola de terra cum vinea cum vice de bia sua
da parte septemtrionis, ut cum boves iunctos et cum alia causa per ipsa bia ingredere et
regredere possa ad ipsa peciola illis qui ipsa sorte comprenserit, pro quibus ipsa peciola
per ipsa mensuria cum vice de ipsa bia in ipsa halia sorte adiunsimus; ipsa halia sorte
qui est da pars occidentis, qui est per hec finis et mensuria: ha parte orientis incipiente
da medio ballone qui est a parte meridie, et pergente in parte septemtrionis per termite
qui ficti sunt inter ista sorte et ipsa priora sorte, inde sunt passi seiaginta sex, in quo
unu termite fictum est, et iterum rebolbente in parte occidentis erga ipsa bia, nostra
commune usque in unum termite inde sunt passi octuaginta quinque; et da ipso termite
rebolbente et prebaricante ipsa bia et pergente erga ipsa priore sorte in parte septemtrionis
usque in unum ballitellu inde sunt passi triginta septe; et iterum rebolbente in
parte occidentis erga ipso ballitellu inde sunt passi centum quadraginta; et da parte occidentis
fine ipso ballitellum, unde ver tempus aqua decurrit; da ipsa rebolbente pergente
in parte meridie et coniungente in alio ballone, qui est da ipsa pars meridie, inde sunt
passi nonaginta sei usque medio ipso ballone; et iterum robolbente et saliente per ora de
ipso ballone in parte quasi orientis et coniungente in unum termite, qui fictum est inter
ista sorte et ipsa pecia, qui dicitur da la iscla qui adiunta est in ipsa priore sorte, inde
sunt passi quinquaginta sei; et da medio ipso ballone rebolbente in parte septemtrionis,
sicut terminatum est, et coniungente in ipsa bia nostra commune et inde sunt passi octuaginta
minus guvita dua; et prebaricante ipsa bia et rebolbente in parte quasi orientis,
et saliente erga ipso ballone in parte orientis et coniungente in ipso priore termite, qui
fictum est inter ista sorte et ipsa priore sorte, inde sunt per tota ista fine passi centum
nonaginta nobe; et in ista sorte adiunsimus una pecia de terra cum vinea et pomis et
bacibum, in quo modo ibi casa fabrita et furnum abet per mensuria a parte orientis fine
ipsa bia nostra comune, sicut terminatum est, inde sunt passi centu octuaginta quinque;
et da ipso termite rebolbente in parte septentrionis iusta ipsa bia nostra commune, quod
inter nos commune dimisimus, et coniungente in uno ballitellum, et prebaricante ipso ballitellum,
et pergente per ipso ballitellum, descendente et coniungente in alio ballone et
inde sunt per tota ista fines passi centum biginti duo; sicut diximus, per tota ista fines
et mensuras communiter reserbavimus bia inter nos et nostris eredibus per partes nos
abendum da ipsa halia bia nostra commune et usque in ipso ballone ad aqua inde auriendum
51
quanta boluerimus, et animaliis nostris per partes ibi adaquandum; et da inde rebolbente
et descendente per ipso ballone in parte occidentis et coniungente in ipsa priore
sorte inde sunt passi centum quadtuor et guvitu unu; et ab inde rebolbente da
medio ipso ballone in parte quasi meridie iusta ipsa priore sorte et coniungente in priore
fine inde passi octuaginta septe; et in ista sorte adiunta est ipsa supradicta peciola de
terra cum vinea, qui de una parte coniunta est ad pastinum per ipsa mensuria, que superius
de ipsa priore sorte sceptuavimus et iam supradictum est, in ista posteriore sorte
adiunta est cum vice de ipsa bia, sicut supradictum est, et omni tempore pars partium
inter nos et nostris eredibus et ipsorum catoale, et gemme, et blactole, et illorum eredes
sic abeamus ipse bie ad ipsa haqua et per ipsa halia loca usque ad ipsa bia publica,
sicuti de antea usque modo bie ipse infra ipsis rebus unde fuerit omni tempore de latitudo
ipse bie ana passi duo: tota omnis suprascripta mensuria mensurata fuit ad iusto
passum homini. unde prius ipsi catoala et predictus stefanus, pro vice de ipse sorore et
nepote suaque stefani, comprenserunt ipsa sortione da parte occidentis, qualiter superius
fecimus esse una sorte cum illut quo ibi adiuntum est, qualiter superius illa fecimus esse
una sorte. hec sortis fecimus per illa ratione que supradictum est, sic per partes illas
inter nos tradidimus cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis et cum vice de
ipse bie, sicut supradictum est, ad faciendum per partes unusquisque de sua sortione
omnia quod boluerimus, absque unus alteru contrarietate vel requisitione, ita de ipsa sortione
da parte occidentis quod illis compreenserunt, abeant illas ipse catoala et eius eredes
medietate, et ipsa gemma cum ipsa blactola filia sua et illorum eredes abeant alia
medietate, quia sic per partes inde illorum pertinet et, sicut inter nobis complacuit, guadiavimus
inter nos; tamen ipse stefanus pro vice ipsius gemme et ipse blactole ego posuit
inde mediatore iohannes, qui bocat ciprianum et filium quondam petri sergi, et illis
similiter mediatore milii posuerunt ipsum iohannis ciprianum filium predicti petri sergi;
et per ipsa guadia etc. Sequitur consueta formula, statuta mulcta centum auri solidorum
constantinianorum
. verumtamen oc recolimus, ut si ipsa gemma et ipsa bactola filia sua
et illorum eredes in suprascripta divisione mecum et cum meos eredes firmiter non permanserit
et aliquit eiinde contradixerint, per ipsa guadia componere obligavit se ipse stefanus
et suos eredes mihi iamdicto ligori et ad meis eredibus centum auri solidos constantinianos,
et omni tempore ipse stefanus et suos eredes in suprascripta divisione faciat
permanere ipsa sorore et nepote sua et illorum eredes mecum et cum meos eredes, et hunc
brebem scripsi ego ademari notarius.
+ Ego qui supra amatus iudex.
Torna all'inizio