Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1144 » Pag 145 - 146

7.1144
145
146

145
MCXLIV
A. D. 1050
+ In nomine domini Tricesimo tertio anno principatus domni nostri Guaymari glorioso
principe, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et syrrenti, et undecimo anno suprascriptorum
principatuum et ducatuum domni Gysulfi eius filii eximii principis et duci,
mense nobemver, quarta indictione. Memoratorium factu a me iohannes abbas monasterii
sancti archangeli, quod situm est in mons coraci de cilento, Eo quod ante subscriptis
ydoneis hominibus huna cum halefanto advocatore predicti monasterii ad pastinationis
hordine, nato nascente, in tertia parte tradidimus huna pecia de terra predicto monasterii
contra pars ancilla dei per as mensuras; incipiente de ipso termite secus ipsa bia,
et badit a pars occidentis, et badit rectum in pars septemtrionis, sunt passi triginta huno;
et a pars meridie, abiente per ora iusta via publica, sunt passi quinquaginta nobem;a
pars orientis, descendente per rifaneo de vinea prephati monasterii, habet passi triginta
uno et cubitum hunum: de subtus a pars septemtrionis, habiente contra pars septemtrionis,
havet passos, sicut badit in pars occidentis, passos quinquaginta tres, mino palmo
uno, et coniunget ex omni parte mensura ad iusto passum cum linea mensuratum, vobis
leomari et grimoaldi germanis et filiis georgi, ut licead vos et vestris heredibus, nato
nasciente, fobere, lavorare, binea pastinare, pomis et salices plantare, et omnis vestre
hutilitatis hividem facere. Et licentiam habeatis in rebus predicti monasterii introyre et
iusta ratione arbores incidere ad ipsa pecia de terra cludendum, et pedamen faciendum,
et inter ipsi passi habeatis vestre sedilie, et orto iusto per signulos. Et quicquic vinum
vel fruge inde exierit, usque annos septem, vobis vestrisque heredibus sint potestati, absque
omni contrarietate nostra, et de nostris posterioribus, et pars ipsum monasterium.
Post completi ipsi septem anni quicquid vinum vel fruge inde exierit, nato nasciente, factum
146
paratum detis inde ad palmentum tertiam pars, et de omni fruge tertiam pars vobis
vestrisque heredibus habeatis exinde ipse due sorti. Et amodo et semper nos nostrisque
posterioribus, et pars predicti monasterii defensemus vobis vestrisque heredibus cunta supradicta
pecia de terra da omnis humana persona cum omnia intra se habentibus et vice
de viis. Nam si ipsis inde exierit, et eiusque heredibus exire voluerit, licentiam habeant
cum omnia sua mobilia, et periere hubi voluerit. Et si usque tres annos iterum hividem
fuerint rebersis, igitur ipsa clusuria eorumque heredes redeat potestati in supradicta ratio
illud habendum. Quod si taliter etc. Posito fideiussore Urso filio quondam lohannis rinco
de loco Ancilla Dei; statuta est mulcta viginti solidorum auri constantinianorum. Et hunc
brebem scripsi ego landus presbiter et notarius; actus Cilenti.
+ Ego urso.
+ Ego mirando.
Torna all'inizio