Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1122 » Pag 113 - 114

7.1122
113
114

113
MCXXII
A. D. 1049
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi
principis, et undecimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et octabo anno principatus
et ipsorum ducatuum gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense agusto, secunda indictione.
Ante me Iohannem Iudicem gemma filia quondam petri que fuerat uxor petri
atrianensis, secum abens procuratorem suum, coniuncta est cum maghenolfo filio quondam
maghenolfi, Et sicut ipsi gemme congruum fuit sua boluntate, per hanc cartulam per absolutionem
petri notari cognati sui cui ipsa gemma res suas obligatas habet, sicut continent
cartule, in qua ego meum nomen propriis subscripsi digitis, Vendidit ipsi maghenolfo integram
tertiam partem ex omnibus rebus stabilibus, quas ipse petrus genitor eius habuit
foris hac civitate in actu nucerie, in locis toru; in quo loco ipse petrus habuit tertiam
partem de una pecia de terra, et in loco Caprile et angre, tam in montibus quam et in
114
planis, cum omnibus que intra ipsam tertiam partem sunt, cunctisque eius pertinentiis,
et cum vice de viis suis; ea ratione, ut semper sit in potestate ipsius maghenolfi; et heredum
illius; Et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. Tantum de suprascriptis
rebus de loco angre ipsa gemma exceptuabit quantum ex eis retinent heredes
stefani silvestri, quod est propinquo casis ipsorum heredum ipsius stefani, quod ipsa gemma
eidem maghenolfo non vendidit. Et propter confirmationem huius venditionis ipsa
gemma suscepit Ab ipso maghenolfo statutum pretium auri tarenos viginti octo in omni
deliveratione. Et per convenientiam ipsa gemma, secum habens ipsum procuratorem, secundum
legem et romanorum consuetudinem, guadiam ipsi maghenolfo dedit, et fideiussorem
ei posuit Alfanum filium quondam petri clerici. Et per ipsam guadiam obligavit se
et suos heredes semper defendere ipsi maghenolfo et illius heredibus integram suprascriptam
venditionem ab omnibus hominibus. Et tribuit ipsi maghenolfo licentiam, ut quando
ille et eius heredes voluerint, potestatem habeant suprascriptam venditionem per se defendere,
qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de ea ostenderint.
Et si, sicut superius legitur, ipsa gemma et illius heredes, ipsi maghenolfo et illius
heredibus non adimpleverint, et suprascripta, vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi maghenolfo
et illius heredibus viginti auri solidos constantinianos, et, sicut superius scriptum
est, adimplere. Et per convenientiam ipse petrus notarius, qui fuit filius mansonis,
guadia ipsi maghenolfo dedit, et fideiussorem ei posuit suprascriptum alfanum. Et per
ipsam guadiam obligavit se et suos heredes, si quascumque causationes de suprascripta
venditione ipsi maghenolfo et illius heredibus preposuerint, componerent ipsi maghenolfo
et illius heredibus viginti auri solidis constantinianis, et taciti ex hoc adversus ipsum
maghenolfum et illius heredes permaneant. Et duas cartulas unius tenoris, hanc quam
ipse maghenolfus retinet, et alteram quam ipsi petrus notarius et gemma. te romoaldum
notarium scrivere precepi.
+ Ego qui supra iohannes iudex.
Torna all'inizio