|
37
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense iunius nona indictione. declaro ego petrus domini misericordia episcopus sancte
sedis salernitane, quia pars nostri episcopii habet ecclesia bocabulum sancti felici in locum ubi
ad fonti dicitur finibus salernitanis, qui fundata est super mare, cum rebus et vineis et silvis
et bacibum pertinentes nostri episcopii; modo autem per bona combenientia medietatem
ipsa ecclesia et medietatem supradicta res dedimus ad tenendum petri amalfitani filius lupeni
qui dicitur de rini, sicut eius continet scriptum; ipsa alia medietatem non potuimus invenire
cui illa dare. nunc autem venit ad nos sergius amalfitanus filius stephani qui appellatur
kalendola, pro vice et pars mulieri nomine lintu relicta ursi qui fuit germanum supradicti
petri, et postulabit nos, ut pro eius parte dare nobis argentum libras duas et per omnis annum
dare ad pars nostri episcopii censum unum tari bonum et medium tari de dinari, et
ego eidem lintu dare medietatem supradicta ecclesia cum medietatem ipsa res ad tenendum
38
et dominandum et frudiandum diebus vite sue. et ideo complacuit michi talia facere, ut ipse
vinee non redire in desertum. qui supra statim ego nominatus petrus domini gratia pontifex, una
mecum adesset sichelmus diaconus et vicedomnus nostri episcopii et petrus iudex advocatorem
nostrum, ante presentia moncole iudici et ante alios testes per bona combenientia per hunc scriptum
pro vice ipsius lintu tradidimus tibi nominato sergi medietatem ipsa ecclesia cum medietatem
omnis supradicta res tali ordine, ut amodo et cumtis diebus vite ipsius lintu ipsa predicta
medietatem ecclesia cum medietatem ipsa res esset ad potestatem ipsius lintu et cui per
eam data paruerit, tenendi, dominandi et omnis sue utilitati iuxta ratione ibidem faciendi, et
ipsa res laborare, ut ipsa res proficiad et non disperead, et omnes fruges et vinum et canne
et salici inde et medietate, quicquit in ipsa ecclesia introierit, in eius sit potestatem faciendi
exinde quod voluerit. preter de movilia, que nunc ipsa ecclesia habet et in antea ibidem introierit,
qui ad regimen et ornamentum ipsius ecclesie pertinuerit, sit ad potestatem semper de
ipsa ecclesia ad regendum et ordinandum illut sacerdos qui in ipsa ecclesia fuerint ordinati;
et amodo et usque mense octuber primo beniente coniungat se ipsa mulier vel alter pro eius
parte cum supradicto petrus vel cum filiis eius, et faciad me vel successores meos scire, et nos
pergamus illuc et hedificemus ipsa ecclesia, et quando illuc perrexerimus ad dedificandum ipsa
ecclesia, ambas partes nos recipere et habere ad suum expendium et communiter nobiscum ibidem
ordinarent sacerdotes, qui diebus hac noctibus ibidem officiet, sicut meruerit ecclesia billana,
et ipsum presbiterum communiter illis expendiet. Unde hobligo me superius dictus petrus episcopus
et meos successores et pars predicti episcopii amodo et semper antistandum et defensandum
ipsius lintu, et cui per ea datum paruerit diebus vite ipsius lintu, ab omnibus hominibus
omnique partibus, et non illut vel exinde nos aut successores nostros aut pars predicti episcopii
tollere aut contrare queramus ipsius lintu, vel cui per ea illut vel exinde datum paruerit
diebus vite ipsius lintu. quod si taliter, ut superius legitur, ipsius lintu et cui per ea datum
paruerit, non adimpleberimus, tunc hobligo me meosque successores et pars predicti episcopii
componere ipsius lintu, vel cui vice eius scriptum iste in manum paruerit, quinquaginta auri
solidos constantinos. Unde de omnia et in omnibus, ut supradictum est, ego et successores
meos et pars predicti episcopii ipsius lintu, et cui per ea suprascripta nostra tradictione vel
exinde data paruerit adimplendum, guadia dare fecimus ipsum sichelmus et predictum advocatorem
ipsius sergi, et mediator posuerunt petrus diaconus filius quondam potoni, pro eo
quod et ipse sergius pro vice ipsius lintu dedit nobis ipso argentum et guadia ipsius sichelmi
et predicti petri iudici dedit, et ipse sibi mediator exibit; et per eadem guadia hobligabit
se et suos heredes, ut facere ipsa lintu diebus vite eius dare supradictum censum in ipsum
episcopium per omnis annum in assumtione sancte marie, et ipsa res laborare et aliut adimplere,
39
sicut scriptum continet, quod nunc ipse sergius ad pars nostri episcopii exinde emisit.
Quam te petrus notarius scribere rogabimus. hactum salerno.
+ ego qui supra petrus iudex.
| |