Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.341 » Pag 169 - 171

2.341
169
171

169
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri mansoni gloriosi principis et
domni iohanni filii eius gloriosi principis, mense magius decima indictione. memoratorium
factum a me guinardus liber homo, ec quod ante supscripti testes per bona combenientia per
largietate et absolutione de heredes domni guaiferi principis, qui sunt dominorum ecclesie
sancti maximi, qui edificatum est intus hanc salernitanam cibitatem, tradidit mihi martinus
domini misericordia abbas predicte ecclesie terra cum abellanietum et bacuum uno teniente,
quod pars ipsius ecclesie abet in locum flumicellu, ubi proprio bolaczano bocatur finibus (deest
nomen)
per ec finis et mensuria. a pars occidentis fine bia caba, sunt exinde passos quadraginta
170
duo: A pars meridie fine ipsius ecclesie, sunt exinde passos septuaginta quadtuor; de
alia parte similiter fine predicte ecclesie, sunt exinde passos triginta unum: de alia parte
fine ipsius ecclesie, sunt inde passos sexaginta sex, totum ad iusto passum homini mensuratum.
ec bero rebus, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, totum et inclitum
cum omnia intro se abentibus et cum bice de bia sua illut mihi tradidit unaque cum guaiferius
castaldus advocatorem suum tali ordine, ut amodo et usque decem anni completi licead me et
meis heredibus tota supradicta res tenere ad nostra potestate, et si boluerimus ibidem residere
et abitare, et omnis nostre utilitati ibidem faciamus iusta ratione, et de quod annualiter ibidem
seminatum fuerit amodo et usque ipso constitutum, demus exinde in pars ipsius ecclesie terraticum
secundum consuetudinem de ipso locum, et abtis temporibus ipso abellanietum aremus et
studiemus et curam exinde abeamus, et quante abellanee exinde tollere et abere potuerimus, per
medium ille dibidimus: ad pars ipsius ecclesie demus ipse abellane secche medietatem et nos
tollamus inde medietatem, et quale missum ibidem direxerit pars ipsius ecclesie pro recipiendum
ipsa sortione de ipsa ecclesia, usque dum ibidem steterit pro recipiendum ipse abellane,
nos autem eum notriemus secundum nostra possibilitate et recipiamus eum in casa nostra.
et ad completi ipsi decem anni nos autem et nostris heredibus per totum ipso bacuum, qui intro
ipse finis est abellanietum factum et cultatum et cooperatum, sicut locus ipse meruerit, et sicut
de tantos annos abellanietum meruerit esse, et in antea si boluerimus, omni tempore licentiam
abeamus nos et nostris heredibus tota ipsa rebus per iamdicte finis et mensurie cum bice de bia
sua tenere ad nostra potestate et omnis nostre utilitati ibidem facere, et totum illut laboremus
et cultemus sicut meruerit, et quante abellane de ipsa abellanieta da completi ipsi decem anni
in antea colligere et abere potuerirnus de illut quod nos pastenaberimus, tertiam pars in partem
ipsius ecclesie demus secche, et relique ipse due sortionis nobis abeamus, et de ipso aliut qui
modo est abellanietum factum, quante abellanee inde collexerimus, per medietatem ille inter nos
dividamus: pars ipsius ecclesie tollat eos secche medietatem, et nos et nostris heredibus medietatem.
et si forsitans nos vel nostris heredibus de ac terra salernitana exierimus, et aliubi ad
abitandum perrexerimus, tuc tota supradicta rebus perbeniad ad potestatem ipsius ecclesie, et
si infra tribus anni in ac terra salernitana rebersi fuerimus ad abitandum, tunc ipsa rebus rebertar
ad potestate nostra et de nostris heredibus ad abendum semper in predicta ratione; et si ipsa
supradicta rebus nos vel nostris heredibus noluerimus tenere et laborare, licentiam abeamus
inde exire cum omnis nostra causa que ibi abuerimus, et portare eos ubi boluerimus sine contrarietate
vel requisitione pars ipsius ecclesie aut cuiquam ominibus, et tota suprascripta rebus
rebertar ad potestatem ipsius ecclesie. Unde pro taliter per bona combenientia guadia mihi ipse
abbas unaque cum ipso suo advocatore dederunt, et mediatorem mihi posuerunt leo atrianense filius
171
boni; et per ipsa guadia hobligabit se ipse domnus abbas, et suis successoribus et pars ipsius
ecclesie defensare mihi meique heredibus tota suprascripta tradictione cum bice de bia sua ab
omnibus hominibus omnique partibus, et non eos nobis tollere aut contrare, dum usque nos illut
tenere et laborare voluerimus et nostris heredibus. quod si taliter omnia, ut superius legitur,
ipse domnus abbas et pars ipsius ecclesie nobis nostrisque heredibus non adimpleverit et aliquit
exinde contradixerit, tunc per ipsa guadia obligabit se suosque successores et pars ipsius
ecclesie componere nobis nostrisque heredibus, aut cui brebem iste bice nostra in manum paruerit,
triginta auri solidos constantinos. et hunc brebem scribsi ego aghenardus notarius qui
interfui.
+ ego qui supra martinus presbiter et abba
+ ego guaiferius qui supra
+ ego mirandus notarius me subscripsi
+ ego ursus me subscripsi
+ ego ioannes.
Torna all'inizio