|
153
MCXLIX
A. D. 1051
Anno XXXIII principatus Guaimarii, et XII ducatus Amalphiae et Surrenti, et X eorumdem
principatus et ducatuum Gisulphi filii eius, mense Martio, IV Indictione.
Coram Amato et Ioanne iudicibus, Petrus filius quondam Ioannis cognominati
de viginti et quatuor partibus terrarum cum vineis, quae sunt apud Lucaniam, ub
dicitur, partes septem remittit Audoaldo comiti filio quondam Adelpherii comitis,
qui nomine et vice Guaimarii principis et ducis, iuxta commutationis hordinem iamdicto
Petro concedit aliam terram cum vinea in eadem Lucania positam, in loco qui
vocatur. Huius terrae haec sunt mensura et fines: ad Septemtrionem passi sexaginta
et duo: ad orientem finis via et passi sexaginta et duo: ad meridiem finis terra
episcopii Pesthani et passi quinquaginta et octo: ad occidentem finis terra eiusdem episcopii
et passi quinquaginta. Fines autem et mensura terrae cum vinea, Oleastri sitae,
haec sunt: ex superiori parte finis iuxta termites fixos et passi nongenti et
tres: ad orientem finis vallis, in qua fluit, et ab ipsa valle coniungit se in
fontis vivi, et ab ipso fonte usque ad ipsam se protrahit. Pro
qua commutatione dat guadia et fideiussorem ponit Placidum diaconum filium quondam
Sicardi.
.
| |