Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.120 » Pag 288 - 289

10.120
288
289

288
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis
eius millesimo hoctuagesimo, mensis agustus secunda indictione.
Ego Petrus filius quondam Petri dum Dei favente clementia
te Gemma nomine filia Ademari de Nuceria in meoque
sociabit coniugio et ac diem nubtiarum nostrarum ante idoneos
omines secundum legem Langobardorum regum edicto scriptum
289
trado tibi nomine coniugi mee integra quarta parte de ex omnibus
rebus substantiis et movilibus meis, id est de stavilem et de movilem
de omnia et in omnibus quodmodolibet abiturus sum seu quod
est paterna maternaque substantia et que legibus michi est pertinentes
et fuerit abere de totum tibi prephate coniugi mee integra quarta
parte tradidit. ea rationem ut semper sit in potestati tue
et de tui eredes faciendi ex eo secundum suprascriptam legem
Langobardorum quicquit volueritis et neque a me Petrus viru tuo
neque a meis eredibus aut cuiquam ominibus abeatis aliquando
tempore aliquit requisitionem aut repreensionem, set in perpetuis
temporibus tu et tui eredes securiter et firmiter illut abeatis et
faciatis ex eo secundum suprascriptam legem Langobardorum quicquit
volueritis. Quod vero scriptum morgincap te Petrus protonotarius
scrivere rogavimus. Actum Nucerie. S.
+ Ego Romoaldus.
+ Ego Iohannes.
Torna all'inizio