Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1342 » Pag 202 - 204

8.1342
202
204

202
+ In nomine domini, vicesimoprimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense decembri, prima indictione. Ante me petrum iudicem domnus leo venerabilis abbas monasterii
sancte et individue trinitatis, quod conditum est foris hanc, a deo conserbatam, salernitanam
civitatem in loco mitiliano, et vivus castaldus filius quondam petri ostenderunt singulas
cartulas scriptas per iohannem notarium per uno tinore, ex quibus unam precepi legere continentibus:
qualiter ante meam presentiam sergius filius quondam maraldi et gemma uxor sua
filia quondam mastali romane legis viventes coniuncti fuerant cum ipso domno leone reverentissimo
abbate predicti monasterii et cum prescripto vivo castaldo filius predicti petri pro faciendum
inter se combenientiam velut in ipsa cartulas describenda erat. Et ipsi vir et uxor,
sergius videlicet et gemma, clarificaverunt due pecie de terra cum castaneto et insiteto se habere
foris hanc predictam civitatem in eodem loco mitiliano, ubi transboneia vocatur, quas dixerant
esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. unam ex eis; A parte orientis
finis aliorum, sicut terminatum erat, et erat inde per longitudinem passos triginta duo. A parte
septemtrionis finis, sicut terminatum fuerat, qualiter pergebat secus finem ipsius vivi castaldi
et passi viginti octo et gubita duo. A parte occidentis finis ipsius castaldo sicut terminatus erat
per longitudinem passi triginta tres et medium: a parte meridiei finis similiter ipsius castaldi
sicut termini fixi erant et passi undecim. Alteram vero ex ipsis peciis est propinquo suprascripta
pecia: A parte meridie est finis via, sicut terminatum erat, et passi triginta et unus.
et abinde recte descendente usque in fluvio boneia. de pede vero erat finis ipse fluvius, et secus
eum mensurati passi aliis triginta et unus. de alia parte, similiter ascendente ab ipso fluvio
usque predicta via in qua terminus fixus est. Et sicut ipsis sergio et gemme vir et uxor congruum
fuerat, bona eorum boluntate per ipsam cartulam per combenientiam benumdederunt.
203
ipsi domno abbati et predicto castaldo integras ambas suprascriptas pecias de terris cum castaneto
et insiteto per suprascriptas fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas, quas
se, ut superius legitur, clarificaverunt habere cum omnibus que intro eas erant cunctisque suis
pertinentiis, et cum vice de ipsa via, et de aliis viis suis, ea ratione, ut integra suprascripta
venditio, qualiter prelegitur, fieret semper in potestate ipsius domni abbati et successorum eius
et partibus suprascripti monasterii et predicti vivi castaldi et heredum eius. Et liceret ipsos
domnum abbatem et successores eius, et partem suprascripti monasterii et vivum castaldum et
illius heredes ex ipsa venditione facere omnia, que volerent, sicut ipsa cartula continet, in quibus
ego propriis mearum manum digitis meum nomen descripseram. Et in ambabus amatus scriba
et iohannes notarius subscripti sunt. Cum autem ambo ipse cartule ostense fuerunt, et unam
ex eis, ut superius legitur, lecta fuit, ipsi domnus abbas et vivo castaldus, qui semper puro
corde domino et salbatori nostro ihesu christo serbiunt et numquam a bono hopere quiescunt,
per combenientiam per hanc cartulam, dum idonei homines interessent, optulerunt ipsi domino
et salvatori nostro ihesu christo et in ecclesia quam ipsi domnus abbas et vivus castaldus pro
salute animarum suarum a novo construxerunt fundamine intra hanc predictam civitatem suptus
et prope aquam que vocatur da la palma ad honorem beati confessoris adque pontificis nicolay,
integras ambas suprascriptas pecias de terra cum castaneto et insiteto de predicto loco, ubi
transboneia vocatur, per suprascriptas fines et mensuras, qualiter sivi per suprascriptas cartas
ab ipsis sergio et gemma uxore eius venumdata fuerat, sicut ipsa carta continet, cum omnibus
que intro eas sunt, cunctisque suis pertinentiis, et cum vice de ipsa via et de aliis viis suis,
ea ratione ut semper sit in potestate de ipsius ecclesie; et licentiam habeant rectores ipsius
ecclesie et partes illius ex eo facere quod voluerint. Et per combenientiam obligaverunt se ipsi
domnus abbas et vivus castaldus et ipse domnus obligavit successores suos et partem suprascripti
monasterii, et ipsi castaldus obligavit suos heredes semper defendere rectoribus et partibus
suprascripte ecclesie integrum illud quod, ut suprascriptum est, in ea optulerunt ab omnibus
hominibus. Et ipse domnus abbas et predictus castaldus tribuerunt licentiam, ut quando
rectores et pars suprascripte ecclesie boluerint, potestatem habeant integrum illud quod ipsa
ecclesia ipsi domnus abbas et vivo castaldo optulerunt per se defendere, qualiter voluerint, cum
omnibus muniminibus et rationibus, quas de eo ostenderint. Et si, sicut suprascriptum est, ipse
domnus abbas et successores eius, et pars suprascripti monasterii, et ipse vivus et eius heredes
rectores ipsius ecclesie et partibus illius non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam
remobere aut contradicere presumpserint, per combenientiam obligaverunt se ipse domnus abbas
et successores eius et pars suprascripti monasterii, et ipse vivus castaldus et suos heredes
204
componere rectoribus et partibus ipsius ecclesie centum auri solidos constantinos. Verumtamen
quoniam ex ipsa ecclesia medietatem dixerunt pertinere in predicto monasterio sancte trinitatis
et medietatem ipsi castaldo, et ex ipsa sua medietate de ipsa ecclesia, ita permaneant cum
partibus ipsius monasterii, sicut continet cartula, que apud se ipse castaldus firmam retinet,
que scripta est per iohannem notarium, in qua sico comes et iudex subscriptus est. Et taliter
tibi iohanni notario scribere precepi.
+ Ego qui supra leo abbas.
+ Ego qui supra petrus iudex.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
+ Hic sum testatus scriba preclarus amatus.
Torna all'inizio