Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.320 » Pag 141 - 142

2.320
141
142

141
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni nostri paldolfi glorioso
princeps et secundo anno eius salerno, et sexto anno principatus domni nostri paldolfi filio
eius, mense februarius, octaba indictione. memoratorium factum a me martinus presbiter et
abbas rector hecclesie sancti maximi et una mecum esset landoari comes, qui est unum de
dominiis ipsius hecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti testes dedimus ad lavorandum
et frugiandum petri et ciceri et guaiferi germani filii quondam silvestri de locum angre
tribus pecie de terris vacibe, quem pars iamdicte hecclesie habent in predictum locum angre
in casamavile et in pratellu et ad casale, et ipsa predicta rebus offertum fuit in ipsa prephata
ecclesia sancti maximi a dommo guaiferius, qui fuit princeps, habentes finis et mensuriis
ipsa predicta rebus. prima ipsa pecia da casamavile habet finis: a pars orientis fine via
publica, habent exinde longitudo passos quinquaginta unum: a pars septemtrionalis fine de
heredes domni radelchisi, sunt per ipsa fine latitudo passos triginta nobem: a pars occidentis
fine ipsius hecclesie: a pars meridie fine de heredes guaiferi castaldi. et ipsa secunda pecia
da pratellu ubi proprio casamaore dicitur, habentes finis ipsa predicta pecia de terra et
mensuriis: de super parte a meridie fine de heredes predicti silvestri quomodo sunt ipsi predicti
germani, est per ipsa predicta fine latitudo passos quinquaginta duo et medium passum:
et de tribus partibus, quomodo ipse rebolte discernunt, fine terra ipsius hecclesie, et aliquantum
in uno latum, quomodo ipsa reboltella discernit, fine ipsorum qui supra germani filii
predicti silvestri, et per longitudo est passos centum septuaginta sex: et a pars septemtrionalis
in ipsa fine est latitudo passos viginti quadtuor. tertia pecia ibique in eodem locum coniuncta,
que est propinquo ubi dictum est quod vocatur ad casale habentes finis et mensuriis: a
pars septemtrionalis fine ipsorum qui supra germani, est per ipsa fine latitudo passos quadraginta
unum: a pars occidentis fine via publica, sunt inde longitudo passos sessaginta quadtuor: a
pars meridie fine via publica, sunt inde latitudo passos triginta sex: a pars orientis fine iamdicte
hecclesie sancti maximi, sunt per ipsa fine longitudo similiter passos sexaginta quadtuor.
hec vero suprascripta rebus per supradicte finis et mensuriis totam et inclitam illam illorum
qui supra germani ad lavorandum et frugiandum dedimus et tradidimus usque septem anni completi.
unde pro taliter per bonam convenientiam et sue bone voluptatis guadia nobis ipsi qui
supra germani dederunt et mediatores nobis posuerunt garamu et petrus germani filii dominici
142
de locum angre, adstante ipso genitorem illorum et per eius absolutione; tali ordine, ut
amodo et usque septem anni completi, ipsi qui supra germani vel illorum heredibus tota ipsa
predicta rebus inclita per supradicte finis et mensuriis eas tenerent et lavorarent suis temporibus,
et eas seminarent et ipsi lavori apto tempore suo cultare et recolligere, et faciant nos vel
successores nostros omne annum scire ad aream aut in ipsa rebus; et de quem in ipsa rebus
seminaverit, omne annum deant nobis in partibus prephate hecclesie terraticum secundum consuetudinem
de ipsa loca. quod si taliter omnia que prelegitur, nobis vel in pars ipsius hecclesie
non adinpleverint et aliquid exinde contradixerint, obligaverunt se suique heredibus per ipsa
eadem guadia ad conponendum nobis vel in partibus iamdicte hecclesie viginti aurei solidi constantini.
+ ego guiso notarius interfui et hunc brebem scripsi.
+ ego mirandus subdiaconus
+ ego leo
+ ego petrus.
Torna all'inizio