Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.158 » Pag 202 - 203

1.158
202
203

202
+ In nomine domini anno quadragesimo tertio principatus domni nostri waimarii principi
et tertio anno principatus domni gisolfi filio eius, mense iunius octaba indictione. memoratorium
factu a me rodelgrimus filius cumperti, eo quod ante presentia romoaldi gastaldei
aliosque subscripti testis wadia mihi dedit walcari germanum meum et mediatorem
mihi posuit iohannes filius odelmanni, eo tinore, ut plicare se et dividere mecum ipsa casa,
qui fuit genitori nostro erga ipsa platea ad pede de ipsa turre mediana, cum ipsa casa
que ego in capite de ipsa casa frabricavi, una simul casam qui fuit eidem genitori nostro, et ipsos,
que ego fravricavi per traversum, dividamus, et dare mihi eos medietatem in sortione ab ipsa
parte que ego fravricavi, ut ipso meum frabritum et quantum ... ipsa medietatem in
ipsa casa genitori nostro adunatum mihi hebeniat et illis hebeniat in ipso alio capite adunatum,
et ego stetit uniter cum eo facere unum applittum de casa lignitia in ipsa curte erga ipsa sortionem
eius de ipsa casa et erga ipsa bia carraria, que pergit ad curte teodelgrimi, ubi ipse walcari
residere debeas diebus vite genitricis nostre, pro quibus ipsa nostra genetrice residet in ipso capite
de ipsa casa, quem ei sortionem dare stetimus pro quarta sua; post vero obitum ipsius genetricis
nostre dividere mecum ipsa ligna de ipso applittum ligneum quam fecerimus, et dividere
mecum ipsa cimenta et prete et ligna, qui fuerunt de ipsa casa genitori nostro, et dare eos mihi
medietatem, ita ut pariter eos disturbemus et sic eos dividamus, et liceat me eos exinde tollere.
203
exceptuavimus per partes scandole, ut ille non querere tollere de ipsa sortione mea, nec ego de
ipsa eius; seu et per ipsa wadia obligavit dividere mecum similiter per medium ipsa curte, et
mihi deas inde sortione a parte de ipsa casa mea, et ille tollat a parte de ipsa casa sua et in ipsa
eius sortionem ipsum applittum, sicut diximus, faciamus que abeas diebus vite genetricis nostre.
+ ego theodericus notarius per demandatione ipsius gastaldei hunc brebem scripsi.
+ ego qui supra romoald
+ ego petrus.
Torna all'inizio