Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.67 bis » Pag 266 - 266

1.67 bis
266
266

266
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo sexagesimo quinto, et vicesimo septimo anno principatus domni
Landolfi gloriosus princeps et nono anno principatus domni Paldolfi filii eius,
mense iulio, tertia indictione. Memoratorium factum ha me Iohannes filio cuidam
Iohanni eo quod intus civitate Habellini ante Iaquintus principalis iudex
et aliis nobiliorum subscriptorum testium, per vona combenientia guadiam michi
dederunt Urso filius Nanni et Sikelgrima genitrice sua filia Aldemari iudice,
qui fuit uxor predicti Nanni, per consensu et volumtate predicti Ursi filii et
mundoalt suum, et mediatores michi posuerunt se ipsis. Eo tinore, ut quando
ego vel meos heredes potuerimus abere ominem ad legem, qui nobis contraberint
de ipsam rebus nostra, ubi Sariano dicitur, quod illis michi vendiderunt,
tunc debeat se plicare ipsi nominati Urso et Sikelgrima et illorum heredibus et
recipere a nos ipsum ominem in manum, et sic defendat nobis omnia et in omnibus,
sicut tes tum de ipsa cartula mea continet, quod aput me firmatam reteneor,
et quod Fusco harchisubdiaconus et notarius scripsi per supradictam guadiam
et se ipsi mediatores. Et hoc brebe scripsit ego Fusco harchisubdiaconus
et notarius et interfuit.
+ Ego qui supra Iaquintus.
+ Ego Iohannes.
Torna all'inizio