Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 473 - 474

473
474

In nomine sanctae et individuę trinitatis. Ieronimus Dei gratia aretinus episcopus venerabili fratri Azoni camaldulensi priori et eius fratribus in perpetuum. //Ad hoc aretinę ecclesie cura nobis a provisore omniun bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas et bene placentes Deo religionem studeamus modis omnibus propagare; nec enim Deo gratus aliquando famulatus impeditur, nisi ex caritatis radice a puritate religions fuerit conservatus. Oportet igitur omnes cristianę fidei amatores religionem diligere, et loca venerabilia cum ipsis personis divino servitio mancipatis attentius confovere. Quapropter, karissimi in Domino fratres, iustis petitionibus vestris annuentes, affectu caritatis et pię devotionis, episcopali auctoritate confirmamus omnia privilegia ac beneficia a meis antecessoribus heremo camaldulensi et vestrę congregationi collata; videlicet Tedaldo, Emmone, Constantino, Gregorio, Guidone, Buiano atque Mauro episcopis, tam de constitutione quam de augmentatione camaldulensis heremi, seu et de sustentatione fratrum ibidem Deo famulantium, concedendo et confirmando vobis vestrisque successoribus in perpetuum omnia bona quę Bernardinus Sidonię filius aut pater eius ab ecclesia sancti Donati et ab episcopis antecessoribus meis habuerunt et tenuerunt, tam in comitatu aretino quam castellano, nominative castellum de Anglari, cum omnibus suis pertinentiis, et quod habuerunt in castello Montisaurei cum curte sua, et in Viario, aut in aliis quibuscumque locis. Item plebem sanctę Marię de Miciano cum suis pertinentiis, et capellam quę est in castello de Anglari, et capellam quę est in Monteauro, et capellarn de Viario, et capellarn de villa Montione, et capellam de Moiona, et ecclesiam sancti Vitalis iuxta castelum Lorenzanum, et ecclesiam sancti Miniatis in villa Agna, et capellam sancti Martini de le Tercle cum omnibus earum pertinentiis; reservando tamen michi meisque successoribus sinodum, capitulum et paratam. Item concedimus et confirmamus vobis letanias de plebe sancte Marie de Miciano et visitationes plebium Buiani, Biblenę et Partinę cum omnibus massariis earundem plebium, ut singuli frumenti singula sestaria ex sua decimatione deferant ad victum predictorum fratrum, sicut a predecessoribus meis confirmatum et statutum est. Item concedimus et confirmamus vobis integras decimationes de villa Largnano et Pergentina et Corsignano et Avana. Nec non concedimus et confirmamus vobis canonicam sancti Michaelis sitam in suburbio aretinę civitatis et ecclesiam sancti Nicolai de curte Lupone, cum omnibus earum pertinentiis. Item, sicut statutum est ab aliis meis antecessoribus, statuo et confirmo, ut quicumque in prefata heremo suam decimationem dare voluerit, que
p. 473
nec a me, nec a meis antecessoibiis recte ordinata vel rcte donata est, ex nostra episcopali auctoritate liberam habeat facultatem. Hoc quoque concedimus, ut quicquid iuris ecclesia sancti Donati habet, vel etiam usus in Moiona et in Casaleccio et in villa de Montione, ad camaldulensem heremum mea meorumque successorum liberalitate firmiter permaneat. Item confirmamus vobis omnes capellas et ecclesias quas habetis in episcopatu nostro, reservando tamen michi et meis successoribus sinodum, capitulum et paratam. Item confirmamus et generaliter in perpetuum concedimus omnia que ab antecessoribus meis vobis collata vel concessa sunt, vel aliunde iuste et canonice pervenerunt. Ad hec adicientes statuimus, ut quecumque in futurum legaliter et canonice potueritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat predictam heremum et eius bona temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur religiosorum fratrum et pauperum usibus profutura. Si quis autem contra huius nostre constitutionis paginam agere temptaverit,
[et] ammonitus non emendaverit, in die tremen[di] iudicii sese tanquam sacrilegum et reum a Domino iudicandum pertimescat. Ut igitur hec nostra confirmatio a nobis nostrisque successoribus atque ab omnibus hoininibus inrefragabiliter observetur, huius nostri privilegii paginam sigilli nostri effigiem sancti Donati referentis impressione reborantes signari iussimus, et manu propria scribendo confirmavimus. Datum in suburbio civitatis aretinę anno ab incarnatione Domini millesimo c. xl. iiii, octavo kl. martii, indictione vii.
† Ego Ieronimus Dei gratia aretinus eiscopus ss. † Ego Rolandus Dei gratia aretinus prepositus ss. Ego Rainerius archidiaconus aretine ecclesie ss.
Ego Ubertus camerarius domni episcopi ss.
† EGO VIVIANUS iudex et notarius ex precepto domni Ieronimi episcopi hec omnia scripsi et denotavi.
† Ego Ugo sacerdos de plebe sancte Marie in gradibus ss. Ego sacerdos Martinus ss. †Ego Tuscanus plebanus in Cennano ss. † Ego Atto clericus sancte Marie ss. Ego Iohannes sacerdos et canonicus s. Marie ss. Ego Martinus et sacerdos et canonicus ss. † Ego Rainerius sacerdos subscripsi. † Ego Ardimannus canonicus s. Marie ss. Ego Homodei diaconus et canonicus sancti Donati ss. † Presbiter Petrus sancti Andree apostoli subscripsit.
Torna all'inizio