Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.485 bis » Pag 222 - 222

5.485 bis
222
222

222
+ Quia iusta petentibus annuere recta postulantibus condescendere condecet
immo iuxta domini preceptum indubitanter: oportet quia etiam sapientibus
et insipientibus nos debitores esse cognoscimus. Willelmus troiane
sedis episcopus licet indignus canonicorum meorum consensu. ecclesie meae
consultu gloriosi quoque ducis Rogerii interventu et rogatu. tibi venerabilis
frater. Guarine. et beati. Laurentii abbas venerande tuisque successoribus
aecclesiam sancti iohannis que dicitur de monte cum omnibus suis
pertinentiis et etiam cum parrocchia sua. in perpetuum concedo. dono et
trado. quin etiam ad possidendum. habendum spiritualiter et seculariter per
omnia committo. Et ut nostri iuris fuisse prefatam aecclesiam recognoscas.
mihi meisque successoribus in assumptione beatae et virginis mariae per
omnem annum te debere vestrosque successores. persolvere incunctanter unciam
auri unam aut tantundem valens scias. Et si quis ex nostris parrochianis
veniens ad mortem ibi iudicium fecerit. et ex eodem morbo obierit
omnium mobilium medietatem mihi meisque successoribus tribuat. Cetera
vero eiusdem aecclesie permaneant. Si qui etiam clerici canonici qui ibi ordinati
ad regendam aecclesiam fuerint. scelerum correptionem a nobis nostrisque
successoribus suscipiant. et ammoniti ad nostram sinodum venire non
rennuant. Si quis contra nostrae concessionis decretum venire temptaverit. episcopus
dux. vel princeps commonitus ter vel quater etiam emendare noluerit.
corpore et sanguine domini ita careat ut nisi per emendationem suscipere
nullo modo audeat. et ab aecclesiae accessu nisi resipuerit extors maneat.
+ Ego Guillemus troianus episcopus subscripsi
+ Ego leo decanus subscripsi.
+ Ego petrus archipresbyter subscripsi hoc.
+ Ego alferius subscripsi.
+ Ego desiderius presbyter subscripsi.
+ Ego odoaldus presbyter me subscripsi.
Torna all'inizio