|
307
+ In nomine domini Dei eterni et salbatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense decembri
308
concurrente indictione tertia. Ante me Iohannem iudicem
Dilectus textor filius quondam Amati Abellaniensis divina sibi
inspirante clementia, sicut ei congruum fuit, sua voluntate per
hanc cartulam pro amore Dei et salute animæ suæ et Rosatæ
defunctæ uxoris eius optulit in ecclesia Sanctæ Sophiæ, cui domnus
Muscatus venerabilis sacerdos abbas preest, quæ et constructa
est intra hanc Salernitanam civitatem, pertinens heredibus domni
Paldulfi filii bonæ memoriæ domni Guaimarii principis, integram
terram cum arbusto quam sibi suis rationibus pertinere dixit foris
hanc civitatem in loco Sancto Cirico ubi proprie Airole dicitur per
fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte
septemtrionis finis mediam sepem et iuxta eam mensurati
passus sexaginta et sex; a parte occidentis finis limitem
et passus viginti et duos; a parte meridiei finis sicut terminatum
est et passus quadraginta octo; a parte orientis finis viam
et inde passus triginta quinque, cum omnibus quæ intra eam sunt
cunctisque eius pertinentiis et cum vice de ipsa via et cum omnibus
muniminibus ex eo continentibus. ea ratione ut semper sit in
potestate suprascripti domni abbatis et successorum eius et
partis ipsius ecclesie, et ille et successores eius et pars ipsius ecclesiæ
licentiam habeant de eo facere quod voluerint. et per convenientiam
ipse Dilectus, dum ydonei interessent homines, guadiam
Urso clerico et medico pro parte ipsius ecclesiæ dedit et fideiussorem
ei posuit Petrum calciolarium filium *** , et per ipsam
guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi
domno abbati eiusque successoribus et parti ipsius ecclesiæ integrum
illud quod in eadem ecclesia sicut suprascriptum est optulit
ab omnibus hominibus; et licentiam ipse Dilectus tribuit ut, quotiens
ipse domnus abbas eiusque successores et pars ipsius ecclesiæ
voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter
voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipse Dilectus et eius heredes
suprascripto domno abbati eiusque successoribus et parti
ipsius ecclesiæ non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam
obligavit se et suos heredes componere ipsi domno
309
abbati eiusque successoribus et parti ipsius ecclesiæ triginta auri
solidos constantinatos. quod autem superius disturbatum est
legitur: "heredes". Et taliter tibi Grimoaldo notario scribere
precepi. S.
+ Ego qui super Iohannes iudex.
| |