Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1263 » Pag 48 - 49

8.1263
48
49

48
+ In nomine domini septimo decimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense martio, undecima indictione. Memoratorium factu a me mulier mansa nomine filia
quondam leonis apuliense relicta quondam iohannis qui cognominatus fuit falcetra Coram subscriptos
idoneos homines per convenientia per voluntate petri et landonem filii mei, Cum quo omnia
que in anc cartulam scripta vel scrivenda sunt, feci, ad tenendum et residendum tradidit michi
Iohannes clericus et abbas ecclesie sancte marie et filii quondam agenolphi inclita sortione sua
de terra cum casa lignitia solarata de intus hanc salernitanam civitatem super et propinquo
ipsa ecclesia, quod ante os annos iohannes clericus et abbas da me et da ipsi filii mei ipsam
terra cum casa comparatam habuit, que da parte occidentis et da parte meridie coniuncta est
ad plateis, et qualiter nunc conciata et edificata est et qualiter usque nunc illam tenui cum
scala lignea ...… ipsa platea da parte occidentis taliter illam michi modo tradidit, Tali
tinore ut amodo ut usque viginti et septem anni completi ad mea et de meis heredibus sint
potestatis, fobee et omnis utilitatis ibi faciamus iusta rationem, et ibidem resideamus et avitemus
et ad residendum illut demus cui voluerimus, et omnis pedes et seditura, quod de ipsa traditione
tollere et avere potuerimus, usque ipsi anni completi totum illut nobis abeamus. Tantum
pro censum de ipsa traditione ego et meos heredes per omnes annos usque ipso constitutum
completum demus ipsius iohanni clerici et abbati et ad eius heredes de suprascripto mense
octo aureos tarenos vonos ut per caput et sine iunctione badant, et quicquit in ipsa casa necessum
fuerit conciandum vel coperiendum usque ipsi anni ego et meos heredes faciamus similiter
conciare ad omne nostrum expendium. Completi vero ipsi viginti septem anni licead me
et meos heredes et omines, quod ibidem ad residendum miserimus, inde exire cum omnis causa
49
nostra movilia et ire ubi voluerimus. Et ipsa traditione clusa et cooperta, cum regias et claves,
qualiter modo conciata et hedificata est ipsius iohanni clerici et abbati et heredibus suis adsignemus,
faciendum ex eo quod voluerit. Et per convenientia guadia michi Ipse iohannes abbas
et clericus dedi et fideiussorem michi posuit alfano clerico filio quondam ademari; et per
ipsam guadiam obligavit se et suos heredes defensandum michi meique heredibus inclita suprascripta
traditione cum vice de ipsis plateis usque ipsi anni completi ab omnibus hominibus
in suprascripto tinore, et non querad illut nobis tollere vel contrare usque ipsi anni completi.
Et si taliter illut nobis non defensaverint et aliquit de suprascriptis contradixerint, per ipsam
guadiam et convenientiam obligavit se ipse Iohannes clericus et heredum suorum componere
michi meique heredibus triginta auri solidos constantinos et suprascripta adimplere. Quod scripsi
ego iohannes notarius.
+ Ego qui supra iohannes Abbas.
+ Ego Ademarius notarius me subscripsi.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio