|
104
+ In nomine domini, octabodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense iunio, duodecima indictione. Dum in monasterio beatissimi petri principis
apostolorum, quod constructum est intra hanc a deo conservatam salernitanam civitatem subter
ecclesia sancti maximi, coram presentia domni leonis veneravilis ipsius monasterii abbatis et
monasterii, quod ad onorem sancte et individue trinitatis conditum est foris hac civitate loco
ubi mitilianum dicitur pertinente huius principis, essem ego rottelgrimus comes et iudex, et plurimi
fratres sacre congregationis ipsius monasterii sancti petri circum adstarent, inter quos
aderant rolgrimus filius quondam grimoaldi comitis et iudicis. Ipse quod rolgrimus, sicut ei
congruum fuit sua voluntate per hanc cartulam …….. sub cuius statuta regulae degere
videtur, tradidit alfano ...... sua et pro parte sua et pro parte iohannis filius quondam
roffredi, qui fuit germanus ipsorum rolgrimi ..... per convenientiam, dum idonei interessent
homines, integras omnes res suas staviles, quas ei a parte ipsius .... et genitricis sue seu
undecumque habere pertinuerunt et pertinent, tam intra hanc salernitanam civitatem quam et
105
foris cum omnibus que intra eas sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de plateis et
viis et anditis suis et cum muniminibus ex eis continentibus. Hac denique ratione, ut amodo
et deinceps ipsi alfanus et iohannes et illorum heredes suprascriptam traditionem in sua detineant
potestate. Et illi et illorum heredes licentiam habeant de eo facere quod voluerint. Is
ita peractis, ipse vero rolgrimus per convenientiam dum ipsi idonei homines ut dictum est.....
per absolutionem ipsius domni abbatis guadiam ipsi alfano pro parte sua et ipsius iohannis
nepotis sui dedit et fideiussorem ei pro sua illius parte posuit iohannem filium quondam
landenolfi comitis. Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsis
alfano et iohanni et illorum heredibus integrum illud quod eidem alfano, sicut suprascriptum
est, tradidit, ab omnibus hominibus quibus per ipsum rolgrimum et per heredes
illius illud vel ex ipso quomodocumque datum aut obbligatum vel manifestatum seu alienatum
paruerit. et qui pro illorum parte et dato quascumque causationes de eo ipsis alfano et iohanni
et illorum heredum preposuerit ab ipsis autem hominibus et cum voiuerint ab omnibus hominibus,
potestatem habeant ipsi alfanus et iohannes et illorum heredes illud per se defendere
qualiter voluerint cum omnibus munimibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si, sicut
superius scriptum est, ipse rolgrimus et eius heredes ipsis alfano et iohanni et illorum heredibus
non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam, quam et per absolutionem ipsius domni abbatis, obligavit se et suos
heredes componere ipsis alfano et iohanni et illorum heredibus quingentos auri solidos constantinos.
Et ipse domnus abbas per convenientiam coram ipsis idoneis hominibus qui interfuere
obligavit se et successores ……… suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint componere ipsis alfano et iohanni et illorum heredibus quingentos auri
solidos constantinos. Verumtamen hoc memorando confirmari facio, ut si quis ex ipsis alfano
et iohanni absque heredes defunctus fuerit, integra eius portio suprascripte traditionis perveniat
ad potestatem illius persone que viva fuerit et heredum eius ad faciendum ex ea illa et eius
heredes quod voluerit. Et duas cartulas unius tenoris, hanc quam ipse alfanus et alteram quam
ipse iohannes retinet, te ademarium notarium scribere precepi.
+ Ego qui supra leo abbas.
+ Ego qui supra rolgrimus monachus.
+ Ego manso monachus.
+ Ego qui supra Rottelgrimus comes et iudex.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
| |