Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo n. 407 » Pag 474 - 474

Arch. Capit. Arezzo n. 407
474
474

348
In [Dei nomine]. In presentia bo[norum hominum……] et Rolandino Pa[gani……] et In]go vicedomino et Fragnelasta et Orlandino et Nihola et Ardimanno et Teuzo Guilielmi et aliorum ominium quorum nomina longum est enarrare. Rigulus filius Rolandini de Bivignano cum par[abola pa]tri(s) sui Rolandini [refu]tavit, transegit omnes lit[es] et actiones et querimonias et iniurias illatas si[bi] et uxori sue et [filiis et fa]milie sue (a) Ieronimo a[retino] episcopo et omnibus qui fuerunt sue parti, tam castellanis de Saxeto quam aliis, et iuravit se et partem suam ita tenere, sicut in brevi continetur. Quod si ita non teneret tunc promiserunt et obligaverunt suprascriptus Rolandinus et f[ilius eius] Rigulus predicto episcopo Ieronimo et suis successoribus et beato Donato dare et componere penam quinquaginta librarum argenti; [et pro p]ena posuerunt pignora quicquid habent in Maiano; et post penam solutam valeat hec transactio et stantia et convenientia et periuro teneantur. Unde scriptum transationis, finis, stantie et convenientie fieri rogatum. Actum millesimo centesimo quadragesimo quarto, regnante Currado rege, mense iunio, indictione octava, in comi(ta)tu aretino, in castello Civitella feliciter.
Torna all'inizio