Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.699 » Pag 276 - 277

4.699
276
277

276
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni landolfi gloriosus princeps, et
sesto anno principatus domni paldolfi filii eius, mense aprilis, quintadecima indictione.
Ydeoque ego petrus filius quoddam petri, eo quod ante maraldus iudicem et aliis nobiliorum
subscriptorum testium declaro me abere rebus in loco baneo et per alia singnula
loca in finibus et pertinentiis de comitatum de abellino, et casa intus cibitatem de predicto
abellino, pertinentem michi da risu filio roderisi et per monimen, et congruum michi
est illut donare mari filio iohanni. Quapropter ego qui supra petrus, sicut michi congruum
est, bona etenim mea boluntatem et per eadem cartulam dono tibi mari filio iohanni integram
ipsam predictam rebus de loco baneo, quam et de aliis locis de comitato abellini,
cum integram ipsa casa de intus eodem cibitate abellini, sicut michi pertinuit da supra
nominato risu, cum integram ipsa monimina qui de ipsis rebus et casis sunt pertinentes
adque continentem: tantum reservo ego qui supra petrus ad meam potestatem integram
quartam partem, quod ego pertinentem abeo in ipsa curte de predicto loco baneo; et ipsa
predicta curte est per hec finis: de duobus partibus fine rebus sancti benedicti: de alia
parte fine quod est inter ec et rebus de eredes genci: de quarta vero parte fine rebus de
eredes bassi et badit in via puplica, et qualiter vadit per eodem via puplica usque in rebus
sancti benedicti prioras fines; infra iste supradicte finis ex ea curte reserbo michi qui supra
petri in pars predicti sancti benedicti rebus idem monasterii integram quartam partem
ad meam proprietatem; nam ipso alio totum adque integrum illut tibi donabit; insuper
et dono tibi omnibus meis mobilibus, quod modo abeo et quod in antea diebus bite mee
qualitercumque parare aut conquidere potuero, tam de mobilem quam et de stabilem, et
277
ipsis rebus quod tibi donabit, hec sunt: curtis, ortatis, bineis et binealis, castanieta, quertieta,
cerreta, monti, plano, cultum adque incultum, et intrinsecus casis, omnia et in omnibus
ubicumque de rebus et casis meis inbentum fuerit in abellino et in iamdicto loco baneo
et per alia singula loca, in finibus et pertinentiis de comitato abellini, totum adque integrum
illut tibi mari donabit una cum inferius et superiusque, cum viis et anditis suis,
cum aquis, cum omnibusque suis pertinentiis, et cum ipsa moniminas, qui de ipsis rebus
et casis sunt pertinentes adque continentem, ad semper abendum et possidendum tu et
tuos heredes, et cui per vos datum vel alienatum esse paruerit et illorum heredibus, et
faciendum exinde omnia, quomodo et qualiter bolueritis, sine contradictionem meam et de
meis heredibus aliqua requisitione. Et pro anc mea donationem confirmandum adque constabiliscendum
continuo recepit a te iuxta legem launegilt mantellum unum qui inter nobis
combenit; finita est eadem meam donatio, et unde obligo me ego qui supra petrus et
meis obligo eredibus tibi eidem mari et ad tuis heredibus obligamus nos. Quod si aliquando
tempore eadem mea donationem, uti prelegitur, per quacumque inbenta rationem retornare
aut remobere quesierimus, querendum vobis inde aliquid tollere, vel minuare, aut
remobere quesierimus, aut de nostra subtraere proprietatem et dominationem, aut si illut
tibi et ad tuis heredibus, et cui per te datum vel alienatum paruerit et ad illorum heredibus,
ego et meos heredes non defensaberimus da me et da meos heredes, et cui a me
datum aut obligatum paruerit, et da illorum heredibus non defensaberimus secundum langobardorum
legem, Ideo ante omnia questio et causatio nostra exinde vacua et tacita sint,
et quinquaginta solidi aurei constantini ego et meos eredes tibi et ad tuis heredibus componere
obligamus, et in antea per inbitis semper tacitis et contentis permaneamus, adque
per invitis illut vobis defensemus, sicut supra vobis obligati sumus, per supradicta obligata
pena; de aliis vero hominibus vel partibus siatis inde per vos autore et defensores,
cum ista cartula et cum ipsa monimina, que de ipsam rebus et de ipsa casa sunt continentem
et pertinentem, ut liceat per vos inde autores et defensorem causare et contendere,
et per vos defensores essere, sicut et nos facere debuissemus, et securiter possideatis; et
omnem combenientiam vel diffinitionem quod inde feceritis, stabilem essent permaneant,
sine contradictionem meam et de meis heredibus per supradicta obligata pena, et semper illut
defensemus omni tempore da ipsa uxor meam, et qui pro parte eius inde causaberit per
eadem obligata pena. Quod te gualfus subdiaconus et notarius scribere rogavit in abellino
mense et indictione feliciter.
+ ego qui supra maraldus
+ Ego alamanno.
Torna all'inizio