Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.442 » Pag 320 - 321

2.442
320
321

320
+ In nomine domini hoctabo anno principatus domni nostri iohanni et tertio anno principatus
domni guaimarii eius filii gloriosi principibus, mense octuber quinta indictione. ydeo que
ego guaimarius comes filius vone memorie guaiferii qui imperatus vocabad, sicut mihi congruum
est mea vona volumtate per hanc cartulam ante presentia petri iudici et alios subscriptos testes
per vona combenientia commutationis ordine tradidimus tibi domnello presbitero et abbati ecclesia
sancte dei genetricis marie, quem domna sichelgaita gloriosa principissa uxor supradicti
domni iohanni principis a nobo fundamine construxit intus hanc salernitanam cibitatem
in curte sua inter muro et muricino, una tecum adesset theodericus adbocator ipsius
ecclesie, terra in quo ipse tribus obside de ipsa ecclesia constructe sunt et casis lingnitiis
ibi dedicate in eodem loco retro ipsa ecclesia, quam mihi pertinet per meis rationibus per
hec finis et mensuriis: hab oriente fine ipsius domni principis, est inde per mensuria a muro
subtano istius cibitatis et usque in via carraria pedes triginta sex et uncie quadtuor: a septemtrionis
fine ipsa bia carraria, est inde pedes quadraginta: hab occidente descendente per
fronte de ipsa ecclesia et rectum coniungente in cantone de posterola, qui in ipso muro
subtano dedicate fuit in illo cantone qui est hab oriente, et inde pedes alii triginta sex: a
meridie fine ipso muro, et inde pedes alii quadraginta, et due partis . . . mensuratum ad
talem pedem, quantum ista cartula in capite est lata. hanc vero terra per iamdicte finis
et mensuriis, in quo, ut diximus, obside ipse de ipsa ecclesia constructe sunt, et cum omnibus
intra se habentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de bia sua tibi iamdicto domnello
presbitero et abbati pro vice ipsius ecclesie per vona combenientia commutationis ordine
tradidimus, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique successoribus et pars ipsius
ecclesie illut habendum, dominandum, possidendum et omnia inde faciendum que volueritis,
absque omni nostra nostrorumque eredibus et filios contrarietate vel requisitione: tantum liceant
homines ipsi, qui case ipse lingnitie ibi facte habunt, illas inde exsigere et yre cum eas et cum
omnibus suis mobilibus ubi voluerint. Unde pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostra
commutatione, per alia cartula, que aput nos scripta retinemus, recepimus a vos terra in quo
hebrey case lingnitie edificate abunt, que pars ipsius ecclesie habuit in eodem loco inter muro
321
et muricino, per hec finis et mensurie: ab oriente sicut discernit medio defusurio, qui in muro
suprano istius cibitatis factum est, et rectum descendente et coniungente in via puplica, sunt
inde pedes triginta unum: a meridie fine ipsa bia, et inde pedes quadraginta nobem: hab occidente
fine leonti hebrey, et inde pedes alii triginta unum: de super a septemtrionalis fine ipso
muro suprano, et inde pedes alii quadraginta nobem, mensuratum ad supradictum pedem; ita
ut et ipsi hebrey licentia habead ipse casis similiter inde exsigere et yre cum eas et cum omnibus
suis mobilibus ubi voluerint; et ante ipsum iudex et subscriptos ydoneos testes in omnibus meliorata
comparuit esse supradicta terra nostra, que in partibus ipsius ecclesie dedimus, de illa
que hab ibso abbate recepimus. de qua per vona combenientia obligo me qui supra gnaimarius
comes et meos filios et heredes amodo et semper prephatam nostram tradictionem, ut dictum
est, tibi tuique successoribus et in pars ipsius ecclesie antistemus et defensemus ab omnibus hominibus
omnique partibus; et qualis tempore pars ipsius ecclesie voluerit per se inde esset autores
vice nostra, potestatem habead, cum quale monimen et rationem inde habere potuerint, in omnibus
inde causare et finem facere et eos sivi defensare; nam, quando nos nostrique filios et heredes
quesieritis inde habere autores, nos autem nostrique filios et eredes defensemus et adimpleamus
vobis vestrisque successoribus et in pars ipsius ecclesie omnia, quantum et quomodo
superius legitur. si autem, sicut dictum est, taliter illut vobis non defensaverimus, aut si nos
nostrique filii et eredes quomodocumque per qualecumque ratione quesierimus illum vel exinde
vobis vestrisque successoribus tollere aut contrare, seu remobere, per vona combenientia componere
obligo me meique filios et heredes ad componendum tibi tuique successoribus et in pars
ipsius ecclesie trecentos auri solidos costantinos. et tali ordine te romoaldus notarius scribere
rogabimus. actum salerno. verumtamen hoc memoramus, quoniam ipsa terra, quam superius
nos tibi domnelli presbiteri et abbati tradidimus, est per longitudine secus ipsa bia carraria pedes
quadraginta unum et uncie due, et secus ipso muro similiter per longitudine pedes alii quadraginta
unum, et due partis de ipsum pede; et ipsa terra quam a vos recepimus, hab oriente incipiente
a cantone, qui est a parte occidentis de ipso defusurio et qualiter descendit rectum usque
in ipsa bia, et sunt inde pedes triginta duo: a meridie secus ipsa bia habet inde longitudine
ipsi pedes quadraginta nobem, et alii quadraginta nobem per longitudine secus ipso muro suprano,
totum mensuratum ad supradictum pedem per supradicta obligatione. et taliter subiunsit
ego supradictus romoaldo notarius.
+ ego desigius
+ ego qui supra petrus iudex
+ ego petrus
+ ego guaiferius.
Torna all'inizio