|
121
+ In nomine domini hoctabodecimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis,
mense septembri, tertiadecima indictione. Ante me iohannem iudicem stefanus atrianensis
filius constantini atrianensis, qui cognominatur spiczacanzone, coniunctus est cum mascino clerico
et adelario germanis filiis quondam romoaldi; et per ipsum stefanum hostense sunt due cartule
quarum una continebat: In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri guaimarii,
et primo anno principatus domni iohanni eius filii gloriosi principibus, mense magius, sexta
indictione. declaramus nos leo filius rodericus et mulier nomine viva filia quondam sergii atrianensis
qui sumus nos ambo qui coniugi vir et uxor, quoniam michi iamdicto leoni pertinens est
habere terra cum insirtitu et selba in locum transboneia, quod ego in vicariatu locum
habeo da pantaleo atrianensis filius petri, et est terra per hec finis et mensuras: de una parte
finis via que pergit ad vitaminea, inde sunt passi hoctuaginta septem: de alia parte finis alferii
germanus meus, quod ego ante hos dies venumdedit, inde sunt passi quinquaginta; de
super parte finis alia via, que vadit ad calcarole, inde sunt passi septuaginta septem, usque
priore fine. tota supradicta mensura mensurata fuit ad iusto passu hominum. et michi iamdicte
vive in ipsa rebus pertinente est habere quartam partem a parte de isto leo qui est viro meus
122
quod ille michi emisit in die mee copulationis; et volueramus nos iamdicti vir et uxor ipsa
rebus venumdare. et dum ego iamdicta viva intellexit iuxta serie ...... res parentes meos
ipsa mea quarta de ipsa rebus venumdare non potere erga me, convocavit duos parentes meos
et una cum ipso viro et parentes mei perreximus in presentia grimoaldi comitis et iudici,
et illud ei notificavimus; ipsi vero comes et iudex secundum mandatum legis me iamdicta
mulier interrogavit et inquisivit, ne forte aliqua violentia essere patibula ab isto viro meus,
aut a quocumque homine. in eius presentia manifesta sum nullam patere violentia, set spontanea
mea esset voluntate ipsa quarta mea venumdare. quorum ipso viro et parentes mei
michi inde consentientes fuerunt. et pro stavilitatis causa ipso iudice una mecum et cum ipso
viro et parentes mei in hac cartula manibus posuimus, et iaquintus notarius per notitia de ipsum
iudicem, et de ipso viro et parentes mei rogavimus cartam vinditionis ista scribere, ut
absque damnatione legis securus inde manere. et ideo nos iamdicti vir et uxor post accepta
absolutione, sicut nobis congruum est bone nostre voluntatis, per hanc cartulam ante presentiam
ipsius grimoaldi comitis et iudici et alii ydonei hominibus venumdedimus atque ad semper
habendum confirmavimus tibi constantini atrianensis et filii quondam ursi, qui vocabatur spiczacanzone,
tota et inclita ipsa rebus per supradictas fines et mensuras cum vice de ipse vie, ad
securiter et firmiter amodo et semper tu iamdicto constantino et tuos heredes inclita supradicta
nostra vinditione vobis habendum, dominandum, omnia exinde faciendum que volueritis,
absque omni nostra et de nostris heredibus contrarietate, vel requisitione; unde pro confirmanda
et staviliscenda supradicta nostra vinditione, nunc a presenti recepimus a te iamdicto, constantino
emptorem nostrum statutum pretium hi sunt auri solidi de tari boni numerum sidecim, ana
quattuor auri boni per solidos in omnes deliberationes, sicut inter nos convenit, de qua per
bona convenientia nos iamdicti vir et uxor comuni consensu guadiam tibi iamdicti constantini
dedimus et fideiussorem tibi posuimus maio filius quondam maioni; et per ipsam guadiam obligamus
nos iamdicti vir et uxor comuni consensu et nostris heredibus amodo et semper antistandum
et defensandum tibi iamdicto constantino vel ad tuis heredibus inclita supradicta nostra
vinditione cum omnia ad se pertinentibus et cum vice de ipse vie da omnes homines omnisque
partibus. quando autem tu et tui heredibus de supradicta nostra vinditione per vos ipsis volueritis
esse auctori et defensori, potestatem habeatis in omnibus inde causare et finem
facere, qualiter volueritis cum omnibus rationibus quas inde habueritis. Nam quando nos
et nostris heredibus quesieritis exinde habere auctores et defensores, nos autem et nostris
heredibus inclita supradicta nostra vinditione vobis defensemus, sicut superius legitur. Et
si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine vobis non adimpleverimus et de suprascripta
123
aliquit contradixerimus per ipsam guadiam per bona convenientia componere obligamus
nos iamdicti vir et uxor et nostris heredibus tibi iamdicto constantini tuique heredibus
quadraginta auri solidos constantinos, et omnia suprascripta per supradicto hordine vobis
adimpleamus. et taliter scribere rogavimus te iaquintus notarius, actum salerni. ego qui supra
grimoalt comes et iudex. Altera vero continebat: In nomine domini vicesimo nono anno principatus
salerni domni nostri guaimarii gloriosi principis, et nono anno principatus eius capue, Et
octabo anno ducatus illius amalfis et sirrenti, et quinto anno suprascriptorum principatuum et
ducatum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, Et quarto anno ducatum illorum
apulie et calabrie, mense ianuario, quintadecima indictione. ante me iohannem iudicem coniunctus
est constantinus atrianensis filius quondam ursi qui dictus est spiczacanzone cum dominico
filio quondam mansonis, qui cognominatus est talamella, et cum alferada uxor eius filia
amati, et ipsi vir et uxor romana lege viventes clarificaverunt se habere unam peciam de terra
in loco transboneia, ubi gattumortu dicitur, propinquo troccle per fines et mensuras iuxto passu
hominis mensuratas. A parte orientis finis medium balluncellum, et per ipsam finem passi septuaginta
sex: A parte septemtrionis finis de heredibus cuiusdam roderici et per ipsam finem
passi triginta: a parte occidentis similiter finis illorum et per ipsam finem passi septuaginta
sex: a parte meridiei similiter finis illorum et inde passi quinque. Et clarificaverunt pertinere
eis habere sortionem romoaldi filii quondam risi et sortionem ipsius risi in una pecia de terra
cum aliquantis arboribus in suprascripto loco transboneia ubi gattumortu dicitur, quam dixerunt
esse per fines: de capite finis viam, et de duabus partibus finis balloni, qualiter ambo
ipsi balloni in pede iunguntur in unum. et ipsi vir et uxor hostenderunt sex cartulas ex headem
rebus continentes. prima ex illis scripta per iohannem notarium, tricesimo hoctabo anno
principatus domni guaimarii, et hoctabo anno principatus suprascripti domni nostri guaimarii
eius filii, mense martius, nona indictione, et in ea subscripti romoaldus et alderissi notarii. Secunda
scripta per ipsum iohannem notarium, tricesimo septimo anno principatus domni guaimarii
et hoctabo anno principatus suprascripti domni nostri guaimarii eius filii, mense ianuario, nona indictione.
et in ea subscripti iaquintus notarius et romoaldus. Tertia scripta per smaracdum notarium
septimo decimo anno principatus suprascripti domni nostri guaimarii gloriosi principis filii
domni guaimarii, mense nobembri, tertia indictione. Et in ea subscriptus amatus iudex. Quarta
scripta per ademarius notarium, sextodecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii
domni guaimarii, mense martio, secunda indictione, Et in ea subscriptus grimoalt comes et iudex.
Quinta scripta per ademarium notarium, sextodecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii
domni guaimarii, mense aprili, secunda indictione. Et in ea subscripti ademarius iudex et mirandus
124
notarius. Sexta scripta per truppoaldum notarium, vicesimotertio anno principatus salerni domni nostri
guaimarii gloriosi principis, et tertio anno principatus eius capue, Et secundo anno ducatus illius
amalfis et sirrenti, mense martio, nona indictione, et in ea subscriptus ademarius iudex. Et sicut
ipsis dominicus et alferada congruum fuit, bona eorum voluntate, per hanc cartulam secundum
legem et romanorum consuetudinem venumdederunt ipsi constantino totum et integrum quantum
superius clarificaverunt se habere et eis pertinere in suprascripto loco per suprascriptas fines
et mensuras cum omnibus que intra eam sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis
suis et cum suprascriptis sex cartulis: Ea ratione, ut semper sit in potestate ipsius constantini
et de illius heredibus. Et ille et eius heredes potestatem habeant de ea facere quod voluerint.
et propter confirmationem huius venditionis ipsi vir et uxor susceperunt ab ipso costantino
statutum pretium auri solidos quadragintaquinque, quorum quisque habeat tarenos quattuor
in omni deliberatione; et per convenientiam ipsi dominicus et alferada, secundum legem et romanorum
consuetudinem, guadiam ipsi constantino dederunt et fideiussorem ei posuerunt stefanum
filium quondam sergii, qui dictus est pellulu. et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes
semper defendere ad ipsum constantinum et ad illius heredes integram suprascriptam venditionem
ab omnibus hominibus: ea ratione, ut quando ipse constantinus et eius heredes ipsi vir
et uxor et illorum heredes defensores de ea habere quesierint, per omnes vices dent eis suprascriptas
cartulas salbas habentes per omnes vices diebus sexaginta. et per omnes vices
suprascriptas venditiones, sicut suprascriptum est, eis defendant. et post completos ipsos dies
cartulas ipsas quales eis date fuerint per omnes vices illis reddant. et ipsi dominicus et alferada
tribuerunt iamdicto constantino licentiam, ut quando ille et eius heredes voluerint, potestatem
habeant suprascriptam venditionem per se defendere qualiter voluerint cum omnibus
muniminibus et rationibus quas de ea hostenderint. et si, sicut superius scriptum est, ipsi dominicus
et alferada et illorum heredes et ipsum constantinum et ad eius heredes non adimpleverint,
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per
ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ad ipsum constantinum et ad illius
heredes centum auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est adimplere. et taliter
te romualdum notarium scribere precepi. ego qui supra iohannes iudex. Cum autem suprascripte
cartule hostense ac lecte fuerunt, ipse adelarius manifestavit et dixit pertinere ipsi stefano totum
et integrum quantum suprascripto constantino genitori eius venumdatum est, quemammodum
suprascripte cartule continent: ea ratione, ut semper sit in potestate ipsius stefani et heredum
eius, et liceat illum et eius heredes de eo facere quod voluerint, absque contrarietate ipsius
adelarii et heredum eius. et nec ipse adelarius nec eius heredes ullo tempore quascumque causationes
125
aut intentiones de eo ipsi stefano et illius heredibus preponerent. et per convenientiam
ipse adelarius guadiam ipsi stefano dedit et fideiussorum ei posuit disiium filium quondam
romualdi qui postmodum monachus fuit. et per ipsam guadiam ipse adelarius obligavit se et
suos heredes, si suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere
ipsi stefano et illius heredibus centum auri solidos constantinos, et taciti ex hoc adversus
ipsum stefanum et eius heredes semper permaneant, et omnia suprascripta sint firma. preterea
et iamdictus mascinus clericus in eadem presentia manifestavit et dixit pertinere ipsi stefano
totum et integrum quantum suprascripti leo et viva vir et uxor venumdederant suprascripto
constantino, quemammodum suprascripta prior cartula quam ipse stefanus hostendit, continet;
et integram suprascriptam peciam de terra de predicto loco transboneia ubi gattumortu dicitur
propinquo troccle que est per suprascriptas fines et mensuras, veluti suprascripta posterior
cartula quam similiter ipse stefanus hostendit, continent cum omnibus que intra illud sunt
cunctisque eius pertinentiis et cum vice de ipsis viis, ea ratione, ut semper sit in potestate
ipsius stefani et heredum eius. et liceat illum et eius heredes de eo facere quod voluerint. et
ipse mascinus et eius heredes nullo tempore preponerent ipsi stefano et illius heredibus de eo
quod ipsi stefano manifestavit et dixit pertinere, sicut suprascriptum est, quascumque causationes
aut intentiones. et per convenientiam ipse mascinus guadiam ipsi stefano dedit et fideiussorem
ei posuit semetipsum. et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes ut si quolibet tempore
de eo, quod, sicut suprascriptum est, manifestavit et dixit ipsi stefano pertinere quascumque
causationes aut intentiones ipsi stefano et illius heredibus, preposuerint, componerent ipsi stefano
et illius heredibus centum auri solidos constantinos, et taciti ex hoc adversus ipsum stefanum
et eius heredes semper permaneant, et sicut de eo superius legitur sit firmum. quod autem
superius disturbatum est, in uno loco legitur martius, et in alio vendi. Et taliter te grimoaldum
notarium scribere precepi. quem et iterum memorari atque addere feci, quoniam ipse stefanus
omnia suprascripta fecit presente ipso genitore suo et per eius absolutionem.
+ Ego qui supra iohannes iudex.
| |