Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.370 » Pag 215 - 216

2.370
215
216

215
+ In nomine domini quarto anno principatus domni paldolfi gloriosus princeps, mense nobember
tertiadecima indictione. Ideoque ego risus filius roderisi, qualiter ante nobiliorum
subscriptorum testium clarefacio, quia de isto mense donabit mihi andrea genero domeneke ipse
case sue de intus civitate abellini et ipsis rebus suis de loco baneo et per alia singnula loca in
finibus et pertinentiis de comitatum de abellino cum integras ipsas moniminas, que de ipsis
rebus et casis sunt pertinentes adque continentes, sicut una cartula mea continet, quod aput me
firmatam reteneor. Modo quidem congruum mihi est integris ipsis rebus et casis, ut diximus,
cum ipsa cartula, et cum ipsas moniminas que de ipsis rebus et casis sunt pertinentes adque
continentes, illum donare petri filio petri. Quapropter ego qui supra risus, sicut mihi congruum
est, vona etenim mea volumtatem et per eadem cartulam dono tibi petri de serino integris ipsis
rebus et casis, ut diximus, cum ipsa cartula, et cum ipsas moniminas que de ipsis rebus et casis
sunt pertinentes adque continentes; et ipsis rebus, ut diximus, ec sunt: curtis, ortalis, vineis,
et vinealis, castanieta, quercieta, cerreta, escleta, monti, plano, cultum adque incultum, ubicumque
de rebus et casis, que mihi pertinet, a supradicto andrea inbentus fuerit, totum adque integrum
216
illum tibi donabit ad semper abendum et possidendum tu quam et tuos eredes, et faciendum
exinde omnia quod volueritis sine contradictionem meam et de meis eredibus aliqua requisitionem.
Et pro anc meam donationem confirmandum adque constabiliscendum, continuo recepi
a te iusta legem launegilt camisum unum quem inter nobis combenit. finita est ipsa mea donatio,
Et unde obligo me ego qui supra risus, adque eredes meos obligo tibi petri et ad tuis eredibus
obligo me. Quod si etc. Sequitur textus ut in praecedenti documento. Ideo firmam vobis tribuit
licentiam, ut potestatem abeatis cum eis causare et contendere, et moniminas ipsas ad vos
recolligere et pro defensionem abere, sicuti nos facere debuissemus, et securiter possidete, et
omnem conbenientiam vet diffinitionem quod inde feceritis, stabilem esset permaneat sine contradictionem
meam et de meis eredibus aliqua requisitionem per supradicta obligata pena. Quod
te iaquintus subdiaconus et notarius scribere rogabit in abellino, mense et indictione feliciter.
+ ego adelhisi
+ ego garardus.
Torna all'inizio